|
|
|
 |
Admiranda Romanarum antiquitatum ac veteris sculpturae vestigia |
| | | | Dedica |
| | | |  EMIN.mo ET REV.mo PRINCIPI
|
| | | | FLAVIO CHISIO S. R. E. CARDINALI AMPLISS.
|
| | | | Urbis aeternae terrarum olim rerumque Dominae hisce meis typis expressa se se exerit Maiestas EM.me PRINCEPS
|
| | | | ut quae non cadavere amplius, sed suo met cinere obruta iacet, sculpturae miraculo marmorea et Au- |
| | 5 | | gusta e sepulcro reviviscat. Diem tamen suum non prius expetit quam Tua se se induat luce: nihil enim hac
|
| | | | luce clarius splendidiusque, non Purpurae tantum radiis, quibus Vaticanum illustras, sed et ingenii decore ingentique
|
| | | | fulgore Virtutum, quae ipsas Alpes transgressae facundia et gratiis novum te veteri parem Herculi Gallis praesti- |
| | | | tere; ita ut pietas ac Sapientia tua in ore hominum versentur Tuusque erga literas ac bonas artes amor celebre- |
| | | | tur. Is enim es, qui non studio tantum, sed et contubernio Musas recipis: quid dimumerem instructissimam Biblio-
|
| | 10 | | thecam Tuam? quid statuas ac picturas celeberrimorum Artificum? quid antiqui operis monumenta ac lectissima
|
| | | | exquisitamque omnis generis supellectilem? his sane cunctis pulcrius animum quam domum exornas. Romam
|
| | | | Veterem igitur per varias Sculpturae imagines ex marmoreis exemplaribus desumptas, meoque praelo exp- |
| | | | ressas Tibi dico EM.me PRINCEPS, ut eadem sub ALEXANDRO VII magno Patruo Tuo nova renascente antiqua si- |
| | | | mul te auspice resurgat Adsis precor et sinas a me nomini Tuo in Tuarum Virtutum Sacrario perpetuum hoc
|
| | 15 | | obsequii mei donarium appendi.
|
| | | | Humilissimus et Obsequantiss. Servus
|
| | | | Io. Iacobus de Rubeis.
|
|
|
|
 |
< | pag. 002 | > |
vai alla Pagina: |
|