corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Admiranda Romanarum antiquitatum ac veteris sculpturae vestigia 1693
  

Aldobrandini. Nozze 1-2

  

NOVA NUPTA IN GENIALI THALAMO

  

Sequens tabula eiusdem est argumenti.

  

1. Sedet nova nupta in geniali toro, faciei detracto flammeo, corpore tamen toto, prae verecundia albenti palla

  

undique obducta. Demisso vultu moeret luget mox pudicitiam amissura. Sedentis de more pedibus au-

5 

reum scabellum subiicitur et fulgent genialibus altis aurea fulcra toris.

  

2. PRONUBA sponsam amplectitur eique blanditur suadetque, ut flere desinat, neque timeat ad virum prodire. Myrto

  

venereo coronatur.

  

3. Sponsus redimitus hedera, quae usitatum coniugii symbolum est, nudus sedet in limine thalami sponsam

  

expectans: huc faciunt illa Catulli de Nupt. Aspice imus ut accubat hoc est prope humum dimis-

10 

sus maritus sponsam praestolatur.

  

4. Balnearia ministra, altera manu strigilem tenet, alteram iniicit in concham seu argenteam

  

lavationem experiturque tepidam aquam.

  

5. IMAGO ANTIQUAE PICTURAE NOVAM NUPTAM IN GENIALI THALAMO REFERENTIS

  

centum fere ab hinc annis effossa Luogo di ritrovamento, Esquilino in Exquiliarum ruinis Ad Arcum Gallieni. Visitur in Collocazione, Villa Aldobrandini Aldobrandinis Pamphilianis

15 

Hortis in Quirinali unicum veteris artis exemplar et miraculum.

  

5. Aquariola e cratere frigidam calidae miscet ac teporem inducit namque nova nupta antequam

  

decumberet cum sponso, aqua spargebatur, ut casta puraque ad virum accederet.

  

6. Alia ancilla tabulam forte praefert, in qua dotalia signabantur.

  

7. Alia Pronuba columellae seu mensae innixa dextera guctum, sinistra catillum instar conchilii tenet

20 

ut unguento vel oleo, sponsae ablutae corpus de more ungat, adhibito Iunonis unxiae numine.

  

Ab eius collo monile seu segmentum auraee dependet eademque armillis brachia circumdat

  

8. Balnearia alia pateram tenet et aquam in conca seu miscet seu experitur, longa tunica ac duplici breviori

  

palla induitur. 9. Tripus balnearis auraeis pendentibus hinc inde ansis, in quo differens lavatio.

  

10. Lyristes fides pulsat choreasque ducit, tintinnabulis capite redimito, induta manicata stola fasciis ad ...

25 

pedes fimbriata. 11. Poetria radiata corona insignis ad lyram canit epithalamium hanc alii sacrorum Reginam...

< | pag. 60-1 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa