corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Admiranda Romanarum antiquitatum ac veteris sculpturae vestigia 1693
  

Altare di Claudio. Storia di Roma 1

  

Mercurius dat Paridi aureum Discordiae pomum, ut de forma contendentibus Dea-

  

bus, Pallade, Iunone, ac Venere, pulchriori donet. Hinc Troiae Asiaeque incendia.

  

Acre proelium circa Patrocli cadaver ab Hectore interempti ut adiuvante Minerva eripe-

  

rent Graeci et iusta solverent ad naves, Troiani vero ut ad urbem traherent victoriae trophaeum.

5 

Achilles acceptis a matre Thetide armis Vulcani manu elaboratis armatus in cur-

  

ru adversus Troes insurgit, ut de morte Patrocli poenas sumat eiusque Manibus Hectorem immolet.

  

Hector Achillis telo prostatus velocibus equis raptatur circa Troiae muros, sic religatis

  

pedibus in curro, ut extra dimisso pectore, caput in pulvere trahatur. Troades

  

Hecuba mater, Andromache coniux palmas tendunt ac questus fundunt.

10 

Ad parentandum Patroclo Boves immolandos et equos ad cursum et funebres ludos

  

solemni pompa ducunt Sacrorum Ministri.

  

Sacerdotes de more velati victimam prosequuntur. Victimarius Tibicen longam funere-

  

am tibiam inflat.

< | pag. 004 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa