corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Admiranda Romanarum antiquitatum ac veteris sculpturae vestigia 1693
  

Collezione Regina Cristina. Scena Bacchica 2

  

BACCHI SCENA ET CHORUS.

  

8. Bacchus dextera manu hastae seu tyrso, sinistra succollanti Fauno nititur, ad cuius pedes Tigris adstat vini cupida.

  

9. Baccho sues mactant, quorum alterum aheno calida abluunt, alterum ramo suspensum depilant. Sus enim

  

Cereri sacer erat, cuius mysteria cum Dionysiacis ac Metroaeis admiscebantur.

5 

10. Orgiasta alter Terminum finium et ruralem Deum in Dionysiacis cultum serto et floribus coronat.

  

11. Cista pomis referta, nam Baccho, non solum Vitium, sed omnium fructuum culturam referebant.

  

12. Alter ex choro utrem humero incumbentem premit ac merum in subiectum craterem fundit.

  

13. Tibicen Orgia celebrans duas uno flatu tibias inflat.

  

14. Postremus monaulon canit.

< | pag. 045 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa