corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Admiranda Romanarum antiquitatum ac veteris sculpturae vestigia 1693
  

Dedica

  

EMIN.mo ET REV.mo PRINCIPI

  

FLAVIO CHISIO S. R. E. CARDINALI AMPLISS.

  

Urbis aeternae terrarum olim rerumque Dominae hisce meis typis expressa se se exerit Maiestas EM.me PRINCEPS

  

ut quae non cadavere amplius, sed suo met cinere obruta iacet, sculpturae miraculo marmorea et Au-

5 

gusta e sepulcro reviviscat. Diem tamen suum non prius expetit quam Tua se se induat luce: nihil enim hac

  

luce clarius splendidiusque, non Purpurae tantum radiis, quibus Vaticanum illustras, sed et ingenii decore ingentique

  

fulgore Virtutum, quae ipsas Alpes transgressae facundia et gratiis novum te veteri parem Herculi Gallis praesti-

  

tere; ita ut pietas ac Sapientia tua in ore hominum versentur Tuusque erga literas ac bonas artes amor celebre-

  

tur. Is enim es, qui non studio tantum, sed et contubernio Musas recipis: quid dimumerem instructissimam Biblio-

10 

thecam Tuam? quid statuas ac picturas celeberrimorum Artificum? quid antiqui operis monumenta ac lectissima

  

exquisitamque omnis generis supellectilem? his sane cunctis pulcrius animum quam domum exornas. Romam

  

Veterem igitur per varias Sculpturae imagines ex marmoreis exemplaribus desumptas, meoque praelo exp-

  

ressas Tibi dico EM.me PRINCEPS, ut eadem sub ALEXANDRO VII magno Patruo Tuo nova renascente antiqua si-

  

mul te auspice resurgat Adsis precor et sinas a me nomini Tuo in Tuarum Virtutum Sacrario perpetuum hoc

15 

obsequii mei donarium appendi.

  

Humiliss. et Obsequantiss. Servus

  

Io. Iacobus de Rubeis.

< | pag. 002 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa