corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Admiranda Romanarum antiquitatum ac veteris sculpturae vestigia 1693
  

Palazzo Barberini. Le quattro Stagioni

  

  

QUATUOR ANNI TEMPORA eiusque conversiones per quatuor pueros aligeros, cum suis Symbolis, Veteres indicare solebant in eorum monumentis. Nos in hoc marmore eosdem Aligeros exhibemus Zodiaci Circulum Fulcientes,

  

in quo dimidiatae figurae Vir et Uxor perpetuo iniuncti Amoris vinculo clauduntur. Existimabant porro, longum post annorum cursum, completis Fatalibus, Mortuorum animas iterum ad hanc vitam, unde migraverant,

  

reversuras. Quam sententiam Plato refert in Phaedrone ac suis carminibus prosecutus est Maro. 1. HYEMS Iuvenis palustri calamo redimitus sub Atynis evirati specie, Hyemalem sterilitatem indicat, terra seminibus inclusis;

5 

Phrygia veste amictus sinum aperit ad exhibendam eius evirationem, ac duplicem Viri et mulieris naturam. Ad pedes Aper, hybernum animal. 2. VER Iuvenis floreo serto comas cingit, cui subiacet Caprarius e mammis Caprae lac

  

exprimens. 3. AESTAS Iuvenis aristis coronatur. Infra Messor aristarum fasciculum seu manipulum colligit. 4. AUTUMNUS pampineis uvis crines nectit; cui Tigris subiacet ac vinarium vas.

  

Collocazione, Roma Palazzo BarberiniIn aedibus Barberinis .

< | pag. 078 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa