corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Admiranda Romanarum antiquitatum ac veteris sculpturae vestigia 1693
  

Palazzo Cardinale Da Carpi. Le quattro Stagioni

  

Temporum felicitatem seu felicia tempora significabant etiam per quatuor anni partes, VER AESTATEM AUTUMNUM HYEMEM, quas iuvenum seu puerorum specie effingere solebant, ut in hoc

  

monumento; spem innuentes redeundi completis fatalibus ad novos annos in hac vita, ut in antecedenti marmore. VER floribus redimitum altera manu copiae cornu, altera Capreolum tenet.

  

AESTAS spicis caput exornans dextera falcem, sinistra manipulum exhibet. AUTUMNUS calathum Caricis refertum sertumque tenet. HYEMS palustri calamo incincta Anseres aquatiles

  

ostentat. In medio BACCHUS Tigride vectus ac longo syrmate indutus thyrsum gerit vinumque fundit in Satyrisci cornu. Alia emblemata ad eundem gentilitatis deum pertinentia

5 

indicant huius monumenti Dominum in ipsius mysteriis fuisse initiatum.

  

Collocazione, Roma Palazzo CarpineiIn aedibus Eminentiss. Cardinalis Carpineis.

< | pag. 079 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa