corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Admiranda Romanarum antiquitatum ac veteris sculpturae vestigia 1693
  

Palazzo Colonna. Apoteosi di Omero

  

HOMERI APOTHEOSIS SIVE CONSECRATIO DELINEATA Luogo di ritrovamento, Roma.Possedimenti del principe Colonna EX ANTIQUO MARMORE IN MARINENSI

  

COLUMNENTIUM PRINCIPUM AC MAGNI COMESTABILIS DITIONE ERUTO.

  

Sedet in templo Homerus diademate redimitus pallioque philosophico amictus, altera manu sceptrum, altera carminum volumen tenet, veluti numen hymnis sacrisque cultus Mulier

  

a tergo capiti eius Lauream imponit, quam Cybelem turritam esse ex subscripto nomine OIKOUMENE apparet. Hanc comitatur alatus Genius, cui etiam subest nomen CR-

5 

ONOS Tempus singulis manibus singula volumina ostentans Iliadis Odysseae, universi nempe orbis terrarum praeconio per omne tempus duratura. Ad latera sedentis Vatis

  

in genua procumbunt Virgines duae subscripto titulo ILIAS ODISSEIA Ilias Odyssea. Haec Aplustre tenet maritimas navigationes erroresque. Ulyssis indicans, illa gladium, Achillis,

  

et Heroum bella referens. Hinc Homero, quasi in Deos relato posita est ara, admota Victima, cui Virtutes et Artes sacra peragunt, faces praeferunt, thura dant, libamina fun-

  

dunt, manibus plaudunt, carmina canunt. Harum postrema digitum ori imponit, silere potius alios admonens, quam Homeri nomen aemulari. Singulis vero his subiecta

  

sunt nomina: MUTHOS HISTORIA POIESIS TRAGODIA COMOIDIA PHUSIS ARETE MNEME PISTIS SOPHIA Fabula, Historia, Poesis, Tragoedia, Comoedia, Natura, Virtus,

10 

Memoria, Fides, Sapientia. Sub Homeri solio Mures volumen arrodentes ad ipsius Batrachomyomachiam referuntur. Quae stant in montis ascensu, canorae sunt

  

Musae, Homeri laudes celebrantes; qui vero in vertice sedet cum Aquila sive Iupiter est Musarum pater in quem retro oculos convertit Mnemosyne mater, sive

  

ipse Homerus Iovis habitu. Postremo loco spectatur Musarum seu Apollinis, ut videtur, Antrum in cuius vestibulo Arcus et Pharetra. Prope antrum in basi stat vir

  

palliatus ad tripodem. In Iovis sedentis saxo incisum legitur huius monumenti Autoris nomine. ARCHELAOS APOLLONIOU EPOIESE PRINEUS Archelaus Apol-

  

lonii filius Prienensis fecit. Huius marmoris integrum argomentum habes apud Kircherium in suo Latio atque in eruditissimo Gisberti Cuperi Commentario.

< | pag. 081 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa