corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Admiranda Romanarum antiquitatum ac veteris sculpturae vestigia 1693
  

Palazzo Giustiniani. Banchetto Funebre

  

FERALIS COENA

  

DEFUNCTOS dapibus, symphoniis ac lusibus oblectari epulisque et vino indulgere ac si iterum ante actam ducerent vitam stulte nimis opi-

  

nabantur Veteres. Hinc Silicernia Feralia et Parentalia sacra a ferendis ad sepulcrum epulis quas relictas vel igne absumptas cum effuso mero, ad

  

Manes pervenire putabant. Feralis Coenae exemplar habes in hoc sepulcrali marmore in quo recubantes in discubitorio lecto VIRUM et UXOREM

5 

aspicis, ille potorium Poculum tenet bibiturus, haec Convivalem ex rosis Coronam. Apposita est mensa tripes, salino et cibis instructa, fulcris in

  

leonum speciem ad custodiam suppositis, nam pro piaculo habebatur dapes sepulcro illatas degustare aut rapere. 1. Alae teniis alligatae Ani-

  

mas Platonis alatas designare videntur quibus decedentibus precipites in corpora ferri illisque recrescentibus ad superos revolare Plato ipse censebat.

  

Chorus Mulierum canentium. 2. Prima Trigonum pulsat 3. Secunda carmina modulatur. 4. Tertia Crotala quatit. 5. Puer tibias

  

pares inflaturus 6. Mulier sedens Tympanum seu quid simile pulsandum tenet. Collocazione, Roma Palazzo Giustiniani In aedibus Iustinianis.

< | pag. 074 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa