corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Admiranda Romanarum antiquitatum ac veteris sculpturae vestigia 1693
  

Palazzo Mattei. Processione in onore di Iside

  

ISIDIS POMPA

  

1. Isiaca Sacerdos seu ipsa Dea sospitatrix, altera manu Situlam Niloticam tenet, altera anguem brachio in spiras circumvulutum, capite erecto, salutaris Numinis indicem. 2. Isiacus volumen utraque manu tenens carmina

  

modulatur in honorem Deae; Superiorem corporis partem ad umbilicum exerit velatus tunica, Aegyptii enim Sacerdotes superna ac divina reliquis Mortalibus obscura se scire tantummodo profitebantur. Alas Accipitris Solaris

  

avis in capite gerit, quibus spiritum Mundi Deique motum in rebus cunctis intelligebant. 3. Antistes sacrorum linea candida stola amictus atque derasus Hydriam aqua repletam fert brachiisque amplectitur quam

5 

in Osiridis pompa ob beneficium foecunditatis Nili spectatam refert Plutarchus. Hic pedes tegit calceis papiraceis intextis palmarum foliis de quibus Apuleius. 4. Isiaca dextera manu quatiens sistrum argutum

  

reddit sonum, eiusque concussione Nili incrementum lunaeque imitatur assiduas conversiones, sub qua cuncta moventur generantur, corrumpuntur, sinistra manu Simpulum tenet ad Libationes in sacris.

  

Collocazione, Roma Palazzo MatteiIn Aedibus Matthaeiorum.

< | pag. 016 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa