corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Veteres Arcus Augustorum Triumphis insignes ex reliquiis quae Romae adhuc supersunt
  

Apparato storico

  

Citazione: Suares, Joseph MarieIOSEPHI MARIAE SUARESII

  

Episcopi olim Vasionensis

  

APPARATUS HISTORICUS

  

AD EXPLICATIONEM ARCUS L. SEPTIMII SEVERI

5 

AUG.

  

Iter reflectentibus e Septizonio L. Septimii Severi Aug. et ad radices Capitoli-

  

ni Clivi pergentibus per Forum Romanum, occurit Arcus eiusdem Severi

  

Triumphalis, cuius in Descriptionibus Urbis tam a Sexto Ruffo, quam a Publio Vic-

  

tore conscriptis, quae pure a Panvinio in Commentariis Reipublicae Romanae

10 

seorsim editae, nulla est mentio; verum in illa tantum, quam interpolavit ex

  

utraque Panvinius, una cum Titi et Constantini Arcubus, p. 170. Arcus L. Se-

  

ptimii Severi Aug. legitur in Regione quarta collocatus. Ruffus autem Consula-

  

ris et Victor Provinciae Pannoniae Rector, Valentiniano et Valente A. A. floruerunt. Descriptio

  

itidem, quae Ruffo adscribitur lacera est, Verum Marlianus in Urbis Topographia refert Arcus illius

15 

Inscriptionem lib. 3 p. 60 c. 16 uti Nardinus, qui eum in Regione octava reponit p. 240 Antiq. Ro-

  

mae. Adnotat Marlianus Arcum illum habere a latere marmoreos gradus, per quos multoties evase-

  

rit ipse fastigium additque Severum respuisse Triumphum, ne de Civili victoria videretur Triumpha-

  

re, iuxta illud Lucani, Citazione: Lucano, Marco Anneo Bella geri placuit nullos habitura Triumphos, Citazione: Suares, Joseph Marie et quia morbo articulari Severus impe-

  

ditus haud facile in curro poterat consistere. Praemiserat Idem Marlianus Arcum illum omnium esse

20 

pulcherrimum, licet parum mutilatum in utroque frontispicio, cui sunt incisae alatae Victoriae cum

  

Trophaeis et Terrestris Navalisque Victoriae simulacris. Visitur autem hodieque, sed adeo vetustate

  

consumptus temporumque iniuria et variis casibus deformatus, ut vix agnosci possint effigies cor-

  

rosae atque adesae, quo magis laborandum fuit eximio Architecto Pictorique celeberrimo Petro

  

Berrettino Cortonensi, eas ut delinearet et e dentibus aevi vindicaret. At quantum debent posteri

25 

Eminentissimo ac Reverendissimo Principi S. R. E. Cardinalium Decano, Sanctae Sedis Apostolicae

  

Vicecancellario Francisco Barberino, qui pro sua inexhausta munificentia benemerendo de litteris

  

deque universo genere humano, vetustatis monumenta instaurat et istud fere conclamatum restitui

  

curavit in integrum et velut ex Orco revocavit? Dilaudanda insuper est industria singularis Petri Sancti

  

Bartoli Perusini, qui aeri tanta cum arte incidit, ut paene animarit.

30 

Triumphasse tamen Severum de Parthis, Adiabenis et Arabibus certum est et liquet vel e Pa-

  

rergis, quorum Anaglypha subtus tabulas facierum quatuor prominent et currus onustos spoliis et

  

praeda exhibent aliaque pompae Triumphalis ornamenta et argumenta. Tertullianus profecto Ro-

  

mae se fuisse tunc affirmat vidisseque nobilitatem gemmarum in Triumpho Severi de Parthis lib. de

  

Habitu Muliebr. c. 7 Herodianus lib. 3 videtur miscere utramque Parthicam expeditionem; Duas

35 

enim confecit Severus e Dione (qui aevo Severi floruit; ideoque maior ei fides adhibenda est) apud

  

Xiphilinum in Severo: prima fuit post Nigrum sublatum, altera post victum caesumque Albinum. Refert

  

sane Herodianus p. 39 fuse Severianos milites Ctesiphonte capta in secunda (uti non ambigo) expe-

  

ditione, thesauros pecuniarum Artabani, quem magnum vocat Regem, nempe Parthorum, qui cum

  

paucis Equitibus aufugit, diripuisse omnemque supellectilem et pretiosum Reginarum mundum. In

40 

prima namque Vologesum alterum Regem Parthorum vicerat et in fugam verterat. Severum vero

  

in Urbem reversum a populo exceptum plausibus, faustisque acclamationibus, sacrificia pleraque

  

Diis oblata, festos dies celebratos, edita spectacula fuisse post has Victorias narrat idem Herodianus.

  

Tunc excitatum Arcum istum nullus dubito, anno scilicet Christi nati 203 sive uti Cardinalis Ba-

  

ronius observat 205 in Annalibus Ecclesisticis p. 284. Evincit porro geminam expeditionem Par-

45 

thicam Severi, Arcus Inscriptio, in qua bis Parthicus enuntiatur Severus. Nardinus censet lib. 5

  

p. 240 erasum ex ea nomen Septimii Getae alterius filii a fratre Antonino Caraccalla post obitum Se-

  

veri sicut et aliis in monumentis deletum fuit, auctore Spartiano, post illa verba, Citazione: Elio Sparziano loco illorum verborum P. P.

< | pag. | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa