corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Veteres Arcus Augustorum Triumphis insignes ex reliquiis quae Romae adhuc supersunt
  

Apparato storico

  

Citazione: Elio SparzianoOPTIMIS FORTISSIMISQUE PRINCIPIBUS Citazione: Suares, Joseph Marie quia marmor est ibi depressius et foramina

  

quibus aes erat inditum vestigia characterum aliorum indicant obliterata, Vir versatissimus in An-

  

tiquitate aliisque scientiis Hadrianus Auzout e foraminibus collegit haec fuisse Restauri, Iscrizione ricostruita da A. Auzout verba Citazione: Azout, Adrian ET P. SE-

  

PTIMIO GETAE NOBILISSIMO CAESARI OPT. Etc. Citazione: Suares, Joseph Marie Petrus Sanctus quoque

5 

vice P. Septimii Getae etc. subditum OPTIMIS etc. asserit, qui propius animadvertit; quin et ex

  

alia inscriptione Severi, quam posuere ipsi Foro in Boario Argentarii Nardinusque inserit p. 270 ad

  

S. Georgii aedem in Velabro, Panvinius p. 213 et Marlianus p. 78 Getae nomen exemptum con-

  

tendunt et Imaginem sublatam Nardinus, qui addit Gregorio XV sedente, cogitatum de humo ef-

  

fodienda, quae circa ipsum Arcum excrevit et de circumvallando illo, erecta parietina, instar illius,

10 

qua Cochlis Traiani cingitur.

  

Ruinis quippe aggestis accrevit tellus, Arcus etiam Titi haud procul ea erat obrutus, donec Six-

  

ti IV Pont. Max. iussu, his scilicet ruinis amotis, altior apparuit diuque ignotam candelabri se-

  

ptemplicis Iudaeorum figuram in eo caelatam visendam exhibuit, quemadmodum narrat Lilius Aegi-

  

dius Tiphernas in praefatione libri tertii Philonis, cuius Opera ipse donavit Latinitate Sixtoque To-

15 

mos ex his sex, in quos ea diviserat, obtulit. Extant hi calamo exarati Riferimento ad altre opere, Disegni nella Biblioteca Vaticana adhuc in Bibliotheca Vatica-

  

na. Hoc vero Candelabrum, de quo c. 8 v. 4 Numeror. praesertim quod ex auro erat ductili et de-

  

scribitur imprimis c. 25 v. 31 Exodi, Titus Aug. invehens in Urbem, ducensque in Triumphum,

  

deinceps insculpi tam exacte curans, Prophetasse instar Balaam et Caiphae dicitur ab Aegidio futu-

  

ra in Urbe splendidissima lumina, septem Sacramentorum ex instituto Christi, totum per Orbem

20 

terrarum ad salutem mortalium propaganda.

  

Inscriptionem Arcus Severiani constare a fronte atque a tergo bipedalibus litteris in marmore pri-

  

mum incisis et excavatis ac dein aere Corinthiaco repletis quod a Barbaris Urbem devastantibus post

  

erutum atque ablatum fuit, ut in aliis quibusdam maiorum aedificiorum titulis factitatum scimus ex

  

apparentibus etiamnum hiatibus, satis patet, idque Cardinalis Baronius adnotavit p. 165. (Ego post

25 

etiam fusius in Diatriba de foraminibus lapidum antiquorum aedificiis quondam agebam. ) Adiungit

  

ille Restauri, Iscrizione integrata da C. Baronio verba ista in Severiano Arcu.

  

Citazione: Baronio, CesareOPTIMIS FORTISSIMISQUE PRINCIPIBUS Citazione: Suares, Joseph Marie

  

claudi lineis circumductis, ut in Arcu alio Fori Boarii clauduntur ista

  

Citazione: Baronio, CesarePARTHICI MAXIMI BRITANNICI MAXIMI Citazione: Suares, Joseph Marie

30 

augetur inde suspicio de nomine Getae dempto, cui supposita haec fuerint. In arcu Fori Romani Se-

  

veriano Potestas Tribunitia Severi XI anno ponitur suscepta, sed sexto anno Antonini, nec id Car-

  

dinalem Baronium latuit, causamque arbitratur, quod eodem anno unius potestatis exordium, al-

  

terius terminum esse contigerit, uti quando Severi XI Antonini V positus invenitur, vel illius IX

  

istius IV. In Arcu ad Forum Boarium Tribunitiae Potestatis Severi VIII tantum computatur annus;

35 

at in Inscriptione Panthei, quod cum fulmine conflagrasset A. C. N. 203 sive 205 ex Cardinale

  

Baronio, Severus et Antoninus restituerunt, tanquam vetustate (sic legitur) comsuptum; ut evitare-

  

tur superstitiosa Religio, quae ne Plebis animos incesseret, impulit et Constantinum Magnum, ut

  

Legem daret, quam refert Cardinalis Baronius et inserta est Codici Theodosiano tit. de Paganis

  

prima ubi iure ab Apostasia defendit Scholiastes hunc Imperatorem, qui Princeps Christiana fide

40 

Romanum munivit Imperium. In Inscriptione (inquam) Panthei Tribunitiae Potestatis Severi an-

  

nus XI legitur et Antonini V.

  

Praeter istas Inscriptiones, plurimae supersunt Severi, Romae in Porticu Templi quondam Iunonis

  

in Foro Piscario, nunc Sancti Angeli, ut apud Gruterum visitur p. 172. Inscrip. vett. num. 5 et ali-

  

bi p. 157. 156. 169. 191 et 271. In Arcu quidem isto, ut e Marliano praefatus sum, Victoriae sunt

45 

alatae cum terrestris et navalis expeditionis simulacris utrimque, Navalia illa signa designant na-

  

vium Severianarum apparatum, quibus devecti sunt eius milites, dum Euphratem Tigridemque ac A-

  

diabenes Fluvios traiecerunt, tam celeriter Ctisiphontem appellentes, ut incogitantem Artabanum

  

paene oppresserint, Herodiano teste. Si quam Severus ipse conscripsit, Vita privata Sua publicaque

  

superstes foret, ut affirmat Spartianus, eam Ego libenter praemitterem explicationi huius Arcus, sed

50 

cum illa interciderit, eiusdem vitae synopsin Chronicam circa ea, quae spectant ad istum Arcum ex-

  

cerptam variis e Scriptoribus, e Calvisii Sethi Opere Chronologico potissimum, duxi proponendam.

  

Si antea monuero venientibus per Romanum Forum ab Arcu Titi ad istum, a fronte ad dexteram

  

Arcus, esse Tabulam primam, tum ad laevam porrigi Tabulam secundam, ascendentibus a tergo ad

  

Capitolium, si obtutum illi obversi figant in posticam faciem, ad dexteram intuentium ipsum Arcum,

55 

esse tabulam tertiam, sin ad laevam eorumdem spectantium, protendi tabulam denique quartam, sub-

  

tus eas tabulas esse Parerga, supra ipsius Arcus Aspidem hinc inde Victorias alatas gestantes trophaea

  

sive ingentes stipites, desuper onustos hostilibus exuviis et armis et sub illos Genios quatuor videbit

  

spectator duos utrimque gestantes Thus et fruges atque flores et aves Provinciarum subactarum

< | pag. 017A | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa