corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Veteres Arcus Augustorum Triumphis insignes ex reliquiis quae Romae adhuc supersunt
  

Apparato storico

  

Citazione: Suares, Joseph Mariedimittit ad excursiones in Arabiam, ut incenderent Legiones, oppidaque caperent; quod et fecerunt

  

tum Exercitum in tres partes divisit, uni Laetum, alteri Anulinum, tertiae Probum Generum praefe-

  

cit. Atrenos rursus maiori ariete impacto e Prisci machinatione oppugnat; illi manus obtendunt

  

supplices, cum tamen valide se ipsos tutati sint; certe Ammianus p. 301 lib. 23 haec habet: Atra

5 

vetus Oppidum in media solitudine positum olimque desertum quod eruendum adorti tempori-

  

bus variis Traianus et Severus Principes bellicosi, cum exercitibus paene deleti sunt; et Dio apud Xi-

  

philinum, bis obsessum Atra Oppidum a Severo, neque captum asserit, Catharracta perspicitur pa-

  

rata (ut opinor) ad aquarum impetum effundendum, qua mergerentur et obruerentur, obsidentes. In

  

tertia tabula ista intueri datur, cui est appicta C littera numerique sunt appositi.

10 

Anno 4150 C. N. 201 tranat Euphratem navibus constructis Severus, Ctesiphon sese dedit:

  

Regia ibi gaza fuit direpta: Tigris traiicitur; Seleucia Parthica expugnatur: Artabanus Magnus Rex

  

Parthorum cum Equitatu aufugit: Arabum interiorum Phylarchae duo genibus positis, veniam

  

orant: regio Scenitarum Arabum redigitur in Provinciam Imperii Romani, unde Severus vocita-

  

tur iterum Parthicus et Arabicus; Castella extant seu receptacula inundantium Euphratis et Tigri-

15 

dis, cuiusmodi Cavernae a Q. Curtio describuntur l. 5 p. 157 ubi agit de Babylone hic auctor, quae

  

in Tabula quarta exprimuntur littera D et insunt sui numeri.

  

Anno 4151 C. N. 202 cum Severus Parthico secundo bello confecto Mesopotamiam rediisset,

  

in Aegyptum abiit Antiochiam pertransiens.

  

Anno 4152 C. N. 203 Romam redux cum filiis Ludos Decennales celebrat; post ductum

20 

Triumphum Parthicum, edit spectacula sacrificiaque, Pantheum instaurat, Ludos Saeculares agitat,

  

utque in aureo Monete e medaglie, Moneta di Settimio Severo in oro numo lectitatur, quem asservat Illustrissimus et Reverendissimus D. Iulius Riccius

  

Canonicus Basilicae S. Petri, mihique perhumaniter ostendit. Hinc Citazione: Iscrizioni monete latino L. SEPT. SEV. AUG. IMP.

  

XI PART. MAX. Citazione: Suares, Joseph Marie inde Citazione: Iscrizioni monete latino VOTIS DECENNALIBUS Citazione: Suares, Joseph Marie cum Corona Civica seu Querna.

  

Anno 4153 C. N. 204 circa initium Iunii die Natali Severi, cum auspicaretur ipse Tribunitiam

25 

Potestatem xii et Arcum Triumphalem absolutum, aut potius anno superiori arbitror (non ad an-

  

num 4134 C. N. 205 ut e Cardinale Baronio referebam) nec enim possunt adeo computari minu-

  

te ac anxie tempora imo praepostere atque perverse Historici, nempe Xiphilinus Dionis Epitoma-

  

stes et alii, scilicet Eutropius, Cuspinianus, Cardinalis Baronius, dum contrahunt res gestas omnia

  

permiscuerunt; ustera protera Citazione: Suares, Joseph Marie congessit simul accumulans Herodianus perstrinxitque Spartianus; et

30 

praecipue dum bella externa tradunt, quae ad Principis gloriam et victorias faciunt, comminiscuntur

  

adulantes clades acceptas supprimendo atque celando falsa vero saepius laus iuvabat ad famam et

  

continendos populos Senatoresque in fide. Fugam Vologesi Nisibis liberationem in secunda expedi-

  

tione locat Dio. Verum lapideis hisce Tabulis magis credendum censeo certioremque probationem

  

ex his erui nisi quod clades acceptae in utraque obsidione, Atrenorum videntur gestu supplicum de-

35 

xterarum obvelari; quamvis eas in actibus Severi digessisse testetur se Ammianus; sed libri ab eo

  

conscripti stylo militari Historiarum, a Nerva usque ad Costantii aevum, desiderantur.

  

Non satis fuit Eminentissimo Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Barberino Sanctae Sedis Apo-

  

stolicae Vicecancellario Septimiani Arcus Tabulas quatuor ab interitu vindicatas renovare, ac publi-

  

care, voluit etiam Parerga et Arcum ipsum integrum cum Tethrippis adiicere. Sub unaquaque

40 

superficie, sive sub singulis Tabulis erant singula Parerga, quae Triumphi pompam exhibebant et

  

quia quatuor expeditiones Severus susceperat, duas in Parthos, alteram in Adiabenos, sive Osrhoe-

  

nos, quartam adversus Arabas; quatuor sunt Parerga Triumphi, quae temporis iniuria deformaban-

  

tur et quasi aevi dentibus erodebantur exposita inclementiae aeris imbriumque ac Ventorum et So-

  

lis sed ea quoque perire noluit Princeps natus bono publico. Scripsit Onuphrius Panvinius Roma-

45 

norum vindex monumentorum Librum seu Commentarium de Triumphis, qui post eius Libros duos

  

de Ludis Circensibus editus fuit a Ioanne Ciotto Venetiis in folio cum notis Ioannis Argoli anno

  

Salutis MDC. Orosius quidem 320 Triumphos numerat a Romulo ad Vespasianum usque, at il-

  

lis Panvinius addit 30 usque ad Belisarium p. 12 peractos refert autem Triumphalis pompae atque

  

currus effigiem unicam, quam contexuit e variis descriptionibus antiquorum Historicorum, delinea-

50 

vit et eruditus Ptolomaeus in Vetustalibus pag. 116 ex Arcu Titi in Supplemento Admirandorum

  

Iusti Lipsii sive de Magnitudine Romana pag. 504 fuse de nomine ac origine Triumphi, quibus

  

illi concessi et a quibus de ordine et ornatu atque Triumphatoris loco et Arcubus sicut apud

  

Rosinum lib. 10 Antiquitatum Roman. c. 29 ubi et de Arcubus Triumphalibus p. 1006. Inscri-

  

ptio Arcus Septimii pag. 1007 e Fabricio in sua Roma c. 15 adde Paralipomena Thomae Dem-

55 

pstri ad Rosin. pag. 1034 e Bulengero lib. de Triumpho, Consulum Dictatorum et Censorum

  

Romanorum series una cum ipsorum Triumphis, quae marmoribus scalpta in foro reperta est atque

  

in Capitolium translata Anno 1549 Romae fuit edita typis Marliano Patricio Mediolanensis cu-

  

rante, quam Onuphrius illustravit Commentariis, qui lucem aspexerunt Venetiis 1558 in fol.

< | pag. 018A | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa