corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Veteres Arcus Augustorum Triumphis insignes ex reliquiis quae Romae adhuc supersunt
  

Apparato storico

  

Citazione: Suares, Joseph MarieNec tamen sine numine Divum Superstes est Arcus hic Severi, nam et ille Romam singulari

  

praeditus ingenio rexit prudentissime imitator Marci, uti observat Herodianus pag. 512 G. L. su-

  

blatis aemulis suis Nigro atque Albino quin et Aemiliano devictisque bis Parthis et Ara-

  

bibus ac Adiabenis verum et Urbis Romae tabulis lapideis incidi vestigium seu Topographiam

5 

curavit sive Ichnographiam, uti probat in fragmentorum Editione Bellorius, unde restitutor

  

Urbis et fudator Imperii fuit cognominatus et certe Romae publicas omnes aedes, quae vitio

  

temporum labebantur, instauravit de Septizonio, quod opere ambitioso extrui curavit, iustum

  

volumen consarcinavi deque Thermis et aliis aedificiis publicis, quae condidit ipse, quaeque pe-

  

nitus interciderunt alibi pluribus disseretur. Nunc ad Arcum istum me converto, qui aedificatus

10 

intra decimum eius Imperii annum, uti iam affirmavi, neque vero decem illis annis primis Se-

  

verus in persequutionem Christianorum incubuit utque Cardinalis Baronius adnotavit in Annal.

  

Ecclesiast. ad Annum 195 e Tertulliano ad Scapulam cap. 4 bene Christianos habuit atque etiam

  

eorum nonnullos illorum auctorum testimonio exornavit et adversus furentem populum defendit;

  

nimirum quod a Christiano quodam nomine Proculo cognomine Toparcion Procuratore Euhodi

15 

qui fuit Antonini filii Severi educator, per oleum aliquando curatus esset, quem etiam in Palatio

  

suo habuit usque ad mortem eius et ipse quoque Antoninus Severi filius lacte Christiano fuit edu-

  

catus collusoremque habuit Puerum Iudaeum, idest Christianum, ut asserit Spartianus in Caracal-

  

la tuncque res Christianorum valde floruerunt ex Nicephoro lib. 5 cap. 16. Tertullianus fuse A-

  

polog. cap. 16 adv. Iudaeos cap. 7 et 9 mox vero Cardinalis idem Baronius de persequutione

20 

Severi adversus Christianos anno Imperii decimo indicta Christi 204 agit, in qua Victor Papa Pri-

  

mus, licet eiusdem Severi popularis et Afer Martyrium passus est pro Christo, sextam numerat i-

  

stam Sever Sulpitius lib. 2 Sacr. pag. 150 et vexationem vocat, at Paulus Orosius lib. 7 cap. 17

  

Histor. post Neronem quintam exinde Severi res in peius prolapsae sunt et implicitus Bello Bri-

  

tannico, cum Vallum illud memorabile curasset effodi, Antonini Caracallae proterviam adversum

25 

se domesticasque rixas eiusdem cum Geta fratre altero filio non ferens in morbum incidit, attri-

  

tus iam podagra et Eboraci obiit, ubi sepultus fuit, ulciscente Deo fusum sanguinem suorum

  

cultorum, qui clamabat ad Caelum, Huius Arcus curam gerebant Romani, nam sede vacante

  

Camerarius Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Quinque Custodes Arcus Septimii solet eligere,

  

quibus ulnas seu cannas quatuor panni tribuunt pro emolumento primae Sortis et Numi vi-

30 

gintiquinque cum dimidio, ut testatur Iannes Iacobus Romualdus fol. min. edito Rationario Ca-

  

pitolino Romae anno 1604 an ut tuerentur inde Capitolinam arcem, an ut monimentum illud

  

conservarent? Certe Cardinalis Francisci Barberini benignitas incomparabilis illud restituit nun-

  

quam interiturum.

  

Elucet in huius Augusti rebus gestis Divina Providentia et aequitas. Siquidem Severus Impe-

35 

rator, cui hactenus omnia ex sententia evenissent (nam dum pacem Ecclesiae tribuit, Parthos bis,

  

Adiabenos, Arabas domuit atque profligavit; aemulus Imperii Nigrum et Albinum prostra-

  

vit solusque Romana potitus est ditione, interfectis omnibus perduellibus, filios ambos in con-

  

sortium Imperii adscivit, itaut nullus aeque feliciter dominatus fuerit. At simul ac Christianos, quos

  

antea foverat et in aulam admiserat suam, persequutus est ingratus, ac beneficiorum, quae illo-

40 

rum precibus adeptus erat, oblitus in ipsos saeviit, non podagrae solum acutissimis doloribus acer-

  

bam Dei promeritus indignationem fuit affectus et oborto ex insperato bello filiorum domestico,

  

Caracallaeque insidiis appetitus contabuit sed et in Britannia infelicem animam morbis afflicta-

  

tus, ac moerore confectus exhalavit et instar Antiochi periit tristitia magna in terra aliena lib. 2

  

Machabeor. e. 5 v. 13.

< | pag. 019A | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa