corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Le Vite de' pittori scultori e architetti moderni
  

Carlo Maratti

  

Citazione: Albani, Giovanni Francesco (Breve di  Innocenzo XII)Innocentius Papa XII

  

Dilecte fili, salutem, et apostolicam benedictionem. Sincerae

  

fidei et devotionis affectus quem erga Nos et hanc Sanctam Sedem

  

gerere comprobaris, nec non eximia, ac plane singularis picturae

5 

peritia, solertia, diligentia, probitas et integritas, quibus personam

  

tuam novimus insignitam, Nos adducunt, ut opera tua in iis, quae

  

nobis maxime cordi sunt, libentissime utamur. Cum itaque, sicut

  

accepimus alias felicis recordationis Innocentius Papa XI. Prae-

  

decessor noster tibi officium custodis picturarum quondam Ra-

10 

phaelis Sanctii Urbinatis pictoris celeberrimi in quibusdam Palatij

  

Pontificii in Vaticano siti mansionibus existentium concesserit, et

  

assignaverit; tuque officium huiusmodi hactenus recte et fideliter

  

exercueris: hinc est quod Nos sperantes te idem officium in poste-

  

rum quoque pari fide ac diligentia et integritate gesturum esse,

15 

nec non aliarum similiter egregiarum picturarum, quae sive in Cap-

  

pella Pontificia, sive in aliis quibusvis Palatii huiusmodi locis

  

reperiuntur, custodiae, et conservationi, quantum cum Domino

  

possumus prospicere, teque specialis favore gratiae prosequi vo-

  

lentes, et a quibusvis excommunicationis, suspensionis et inter-

20 

dicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis a iure vel

  

ab homine quavis occasione vel causa litis, si quibus quomodo-

  

libet innodatus existis, ad effectum praesentium dumtaxat conse-

  

quendum harum serie absolventes et absolutum fore censentes;

  

motu proprio, non ad tuam vel alterius pro te Nobis super hoc

25 

oblatae petitionis Instantiam, sed ex certa scientia, et mera deli-

  

beratione nostris te in praefato Custodis Picturarum Raphaelis

  

nuncupatarum in Palatio Pontificio supradicto existentium huius-

  

modi officio, cum omnibus et singulis illius honoribus, facultatibus,

  

provisionibus, salariis, regaliis et emolumentis, ac oneribus solitis

30 

et consuetis ad tui vitam authoritate apostolica tenore praesen-

  

tium confirmamus. Praeterea tibi officium praedictum, eiusque

  

facultates ad caeteras omnes picturas, quae sive in memorata

  

Cappella Pontificia, sive in aliis quibusvis eiusdem Palatii man-

< | pag. 648 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa