|
|
|
 |
Adnotationes nunc primum evulgatae in XII priorum Caesarum numismata ab Aenea Vico parmensi olim edita |
| | | | Dedica |
| | | | tim plus voluptatis; nonnulla vero e contra utilitatem simul redolent, ac
|
| | | | voluptatem: relaxant enim animos vel recreant eosque ingenuis, ac ho- |
| | | | nestis artibus exornant. Propterea quae facultates pro universo regimine
|
| | | | scientiarum ad rectam mentis institutionem cultioris praeferunt doctrinae
|
| | 5 | | notam et luculentam quippe qua cupidi earumdem Fautores alliciantur
|
| | | | et expeditamne, ut saepe contigit, deterreantur, maiorem sane promeren- |
| | | | tur laudem; maximam vero, si ultra reconditiorem, dignioremque doctri- |
| | | | nam, qua recte mentem erudiunt, si ultra tenorem diserte docendi, dicen- |
| | | | dique nitorem concinne et eleganter, tuentur simul cum tali eruditione
|
| | 10 | | coniunctam, principem quippe ac exquisitam historiam. Itaque palam
|
| | | | est nostros quidem animos multifariam et varietate rerum et multiplici do- |
| | | | ctrinarum utilitate ac amaenitate oblectari: Theghes frena to edù technon Sunt enim
|
| | | | qui Poesis fabellis omnibus conditae leporibus detinentur. Sunt qui Oratorum
|
| | | | locupletissimo dicendi penore. Plerique Mathesis circinis omnem operam,
|
| | 15 | | totumque studium dedere, alii aliis ingenuis artibus Medicinae, Iurispruden- |
| | | | tiae, Theologiae, prout trahit sua quemque voluptas. Non desunt, qui Phi- |
| | | | losophiam faecundiori calamo usque ad sydera extollunt: siquidem commune
|
| | | | est sapientum proloquium, quod qui caeteras facultates Philosophia non tem- |
| | | | perat, consilio recto non imperat: etenim sine praevia eiusdem face omnia ob- |
| | 20 | | scura, omnia praepostaera et impervia contingunt. Hinc graphice Lu- |
| | | | cretius.
|
| | | | si prava est regula prima
|
| | | | Normaque si fallax rectis regionibus exit
|
| | | | Et libella aliqua si ex parti claudicat hilum
|
| | 25 | | Omnia mendose fieri.
|
| | | | Ita profecto et ipse quoque Philosophiam fore matrem ac scientia- |
| | | | rum fere omnium altricem non inficior. At subit e duobus unum, quod
|
| | | | mihi doluit, doletque semper et quidem impensius nimirum quod culpa
|
| | | | et impudentia quorundam facundis, sed infaecundis loquacitatibus Philo- |
| | 30 | | sophia mater visa est commigrare in meram philologiam vel inquam cir- |
| | | | culatoriam artem quadam nundinatione et lenocinio verborum ob inno- |
| | | | vandi libidinem vel cacoethem. Dolet non minus alterum, quod non- |
| | | | nulli Sophistae eam maiori ex parte reddidere captiosam ac dissidiis, tri- |
| | | | cisque involutam propagarunt, a quibus potius fallere fallique discimus.
|
| | 35 | | At facessant hinc quaeso huiusmodi Assertores, qui tamquam noctuae cum
|
| | | | umbris in gurgustiis habitent. Verum ut ut haec sint, ac contingant, in- |
| | | | confesso tamen est (quisque pro re nata plaudat, vel blateret) quod quae- |
| | | | vis ars, vel facultas habet patronos vel fautores suos, quos si Philosophia
|
| | | | siquae aliae scientiae proprios praeludant, plures et emeritos habet etiam hi- |
| | 40 | | storia, hocce tamen discrimine, quod Philosophia et nonnullae aliae facul- |
| | | | tates animos edocendo perficiunt; historia vero recolendo perfectos com- |
| | | | probat confirmatque; ex illis pleraeque non multum utiles; haec autem
|
| | | | utilis, veritatis est sedes, domicilium aut propugnaculum; ex illis quaedam
|
| | | | tabida vetustate obsolescunt nonnunquam; haec nedum ab iniuria temporis
|
| | 45 | | reparat et restituit easdem redivivas sed etiam experientiam fovet, ac vir- |
|
|
|
 |
< | pag. III | > |
vai alla Pagina: |
|