corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Adnotationes nunc primum evulgatae in XII priorum Caesarum numismata ab Aenea Vico parmensi olim edita
  

Dedica

  

Citazione: Amidei, Bellisariotutum nitorem vitiorumque deformitatem explanat. Propterea meditanti

  

mihi tantopere et maiora Veterum evolventi, Recentiorumque monumenta, po-

  

tissimum quippe, quae ad rem numariam attinent, nuper obvias ad me per-

  

venisse contigit hasce Ioannis Petri Bellorii haud antea editas Adnotationes in

5 

XII Priorum Caesarum Numismata, alias olim ab Aenea Vico evulgata, quo-

  

rum autem opera Virorum quo fuerint adiumento selectioris literaturae stu-

  

diosis qualemque sibi vindicarint laudem huc usque plana et visa iam res

  

est. Itaque si omni iure officiorum me tibi, EMINENTISSIME AC ORNATISSSIME

  

PRINCEPS, enixe noverim obstrictum adnotationes ipsas merito tibi sistere

10 

in votis habui; verum praecipua huius observantiae caussa mihi fuit non

  

is profecto, qui communiter exoritur intuitus e praeclarissimo tui nominis

  

genere, non qualis e tua tuorumque tam honorifica, qua fulges, di-

  

gnitate suscipitur (publicum enim ad morem haec plurimum praevalent) sed

  

quod prae aliis in hac vita commendandum est, quod optimae Te refertissi-

15 

mum eruditionis atque cultorem omnium bonarum artium amantissimum

  

puto earumque praesertim quae ad antiquae supellectilis historiam attinent;

  

ubi quemadmodum gaudes vetustis Romanorum symbolis ac historiis, quae

  

primaevi eorum imperii produnt dignitatem ita parem eisdem excolis ge-

  

nium Romanamque mentem. Quod si historiae qualitas vel natura in eo

20 

sita est quod sit rerum publice gestarum diffusa et continuata narratio, quam

  

supellectilem conferat reliquis disciplinis, qualisque fuerit fructuosa seges

  

vel eius materies, doceant Herodotus, Thucidides, Xenophon, Poli-

  

bius, Dionysius Halicarnasseus, Sallustius, Livius, Diodorus Siculus,

  

Cornelius Tacitus, Appianus ceterique id genus Historiarum primae no-

25 

tae scriptores. Attamen inter praecipuas isthaec Augusta XII Caesarum recen-

  

setur historia, quae quanta mehercle magnificentia, dignitate ac amplitu-

  

dine reliquas antecellit, tantae molis erat de ea scite et magnifice loqui.

  

At Bone Deus! ubi modo tam vehemens dicendi, ac diserta facultas? ubi

  

bonarum artium cultus? ubi virtutum praesidia vel comitatus? Itaque

30 

age macte virtute ALEXANDER PRINCEPS MERITISSIME, planum effatum: op-

  

posita iuxta se posita magis elucescere: non enim rationem albi (cuius

  

candoris nomen et omen habes) adamussim et peraeque discernimus, ni

  

ei apposite obveniat nigrum; neque virtutum proprium ac debitum me-

  

timur nitorem, nisi ignorantiae vel oppositione vitiorum. Ac propterea si

35 

foeda crimina vitae, si plerumque commissae tot piacula culpae triumphali

  

invehuntur curru; si vitiis tam bene, literis autem huc usque tam ma-

  

le ventum est; quanto magis contra pro tempore virtus elucescit, siquos

  

exornat Fautores suos. Quae igitur potissimum est tuae mentis integritas,

  

quae virtus, ac suavitas morum, quae, qualisque tua scientiis adipiscendis

40 

solertia ob animi tui honestatem probe pieque excolendam, quanta sol-

  

licitudo ad omnigenam rectamque vitae institutionem, liceat mihi modo, si

  

affatim non mihi suppetunt vires, sic leniter tenuique penicillo adumbra-

  

re, non inquam pingere, leviter enarrare, non exornare. Ceterum siquid

  

honoreficentius, siquid sublimius, siquid praestantius publice aut priva-

45 

tim malis expressum, recole quid de tua summa dignitate, quid de am-

< | pag. IV | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa