corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Adnotationes nunc primum evulgatae in XII priorum Caesarum numismata ab Aenea Vico parmensi olim edita
  

Dedica

  

Citazione: Amidei, Bellisarioplitudine sentiant non quidem dumtaxat Romae vulgus, sed potius con-

  

cors Literatorum coetus. Praetereo tamen quae de tuis Maioribus innumera

  

typis prodita in albo tuo merito continentur praeconia, praetereo praesertim

  

ea quae de Patruo tuo felic. record. CLEMENTE XI PONTIFICE MAXIMO

5 

singulari sapientiae Vindice eiusdemque Cultorum Assertore, nam de his

  

sat est cum Claudiano.

  

Citazione: Claudiano, ClaudioPer lauros numerantur Avi semperque renati

  

Maiestate virent et prolem fata sequuntur,

  

Continuum simili servantia lege tenorem. Citazione: Amidei, Bellisario

10 

Quod si rerum gestarum avitarumque virtutum Te exhibes, Romae,

  

non minus haeres, quam aemulator, gaudete iam tandem, et adeste huc om-

  

nes pulverulenti Philosophi, vos omnes doctrinarum Cives alliciat vos

  

faustus Venusini cantus.

  

Citazione: Orazio Flacco, QuintoSint quos curriculo pulverem olympicum

15 

Collegisse iuvat, metaque fervidis

  

Evitata rotis palmaque nobilis

  

Terrarum dominos evehit ad Deos. Citazione: Amidei, Bellisario

  

Laetetur insuper Roma et exultet Citazione: Orazio Flacco, Quinto redierunt enim saecla Saturni ac

  

Maecenates Citazione: Amidei, Bellisario unde nil vere doctis anteactis saeculis debet aetas nostra invi-

20 

dere, quin illa nobis.

  

Citazione: Fonte non identificataEn CURRICULUS en meta en coelestis

  

Praescia venturi, LAURUS, quae signa salutis

  

Attulit. Citazione: Amidei, Bellisario

  

Laetamini mecum et vos Cultores omnes: nam si cedere satis ali-

25 

quando visae sunt disciplinae, pro illis nunc dies faustus illuxit praevio

  

CLEMENTI providoque SYDERE atque Albae aurorae rede-

  

unte face. Superest tandem PRINCEPS ORNATISSIME ut inter alia quae tuo in

  

Albo scripta sunt monumenta, hocce meum etiam, qualecumque sit mu-

  

nusculum, ut soles, laeto animo excipias sitque perpetuum Tuae gratitu-

30 

dinis meique erga Te singularis obsequii et observantiae pignus. Quod

  

Deus bene vertat, Teque sospitet diu ad literariae Reipublicae decus, et

  

incrementum. Vale.

  

EMINENTIAE VESTRAE

  

Humilissimus, Addictissimus Famulus

35 

Bellisarius Amidei.

< | pag. V | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa