|
|
|
 |
Adnotationes nunc primum evulgatae in XII priorum Caesarum numismata ab Aenea Vico parmensi olim edita |
| | | | Monete di Augusto in argento |
| | | | AUGUSTUS
|
| | | | EX ARGENTO
|
| | 30 | |  CAES. IMP. VII
|
| | | | ASIA RECEPTA Angues in spiras erecti, Victoria in me-
|
| | | | dio. Qui hunc nummum interpretati sunt, angues Asiae ty- |
| | | | pum esse affirmant; Huic opinioni assentiri non possum,
|
| | | | cum angues ipsi ad Dionysiaca pertineant. Extat enim in
|
| | 35 | | ipsorum medio non ara, sed mystica Bacchi cista, super qua
|
| | | | Victoria. Confirmant duo M. Antonii Triumviri nummi
|
| | | | cum hederacea corona et Antonii capite eosdem angues
|
| | | | in postica et cistam referentes, quos videas apud Ursinum in Antonia. Duo
|
| | | | insuper alii a Laodicensibus in honorem Proconsulum Appii7Pulchri et M. Tul- |
| | 40 | | lii Ciceronis cusi cum eodem typo, quos summa eruditione Seguinus in
|
| | | | selectis suis largitus est, graecis ac latinis litteris insignes, ut de ambobus
|
| | | | ac praecipue de Tulliano, tanquam de illustri monumento Proconsulatus Cili- |
| | | | ciae, quo Cicero ipse Imperator fuit appellatus: nummos ipsos hic transcri- |
| | | | bimus, quod Graecis et Latinis litteris inscripti sunt.
|
| | 45 | | AP. AP. F. PULCHER PRO. COS. LAO. APOLLONIOS DEMOKRITOU ZOSI-
|
| | | | MOS Appius Appii filius Pulcher Proconsul. Apollonius Democriti Zosimus
|
| | | | Laodicensium Praetor.
|
| | | | M. TULL. IMP. LAO. LABAS PIRROU Marcus Tullius Imperator Labas Pyr-
|
| | | | ri Lodicensium. Sic interpretatur Seguinus litteras tres LAO. Laodicensium in
|
| | 50 | | ambobus signatas. Uterque ab hoc latere eosdem angues refert spiris erectos,
|
|
|
|
 |
< | pag. 010 | > |
vai alla Pagina: |
|