corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Adnotationes nunc primum evulgatae in XII priorum Caesarum numismata ab Aenea Vico parmensi olim edita
  

Monete di Augusto in argento

  

Citazione: Iscrizioni monete latinoIMP. CAESAR PON. IMP. ITER. III VIR ITER. R. P. C. Imperator Caesar

  

Pontifex Imperator Iterum Triumvir Iterum Reipublicae Constituendae.

  

21. Citazione: Iscrizioni monete latino COS. ITER. ET TER. DESIG. Consul iterum ET Tertio Designatus. Templum

  

Divo Iulo positum, in medio simulacrum ipsius lituum tenentis. In templi fronte

5 

sidus Iulium, atque in perystilio.Citazione: Iscrizioni monete latino DIVO IUL. Divo Iulo a Triumviris dica-

  

tum de quo Dio ... Et ulterius in honorem Caesaris templum heroicum in foro

  

struxerunt et in loco ubi ipse combustus fuit: simile quid describit Virgilius. .

  

Citazione: Virgilio Marone, PublioEt viridi in campo templum de marmore ponam

  

In medio mihi Caesar erit

10 

Adnotat Servius, Pontifices in sacris aedibus dicandis, postes tenentes numini

  

dedisse atque in eodem sacro loco simulacra dedicasse. Alterius templi Divo

  

Iulo positi ab Augusto memoria extat Riferimento ad altre opere, Monumentum Ancyranum in Ancyrano lapide Citazione: Iscrizioni latine CURIAM ET CON-

  

TINENS ET CALCHIDICUM TEMPLUMQUE APOLLINIS IN PALA-

  

TIO CUM PORTICIBUS AEDEM DIVI IULI. Vitruvius pycnostylos

15 

in foro prope templum Castoris.

  

Citazione: Iscrizioni monete latinoCAESARI AUGUSTO

  

22. Citazione: Iscrizioni monete latino SIGNIS RECEPT. Mars Ultor cum signis. Peractis civilibus bellis cum Augu-

  

stus in Syriam se contulisset ad componendas res Orientis metum iniecit Phraati

  

Partorum Regi ne sibi bellum inferret. Is dempta Crasso et Antonio signa,

20 

captivosque Augusto remisit regiamque prolem obsidem dedit. Iure optimo

  

magnae sibi laudi duxit Imperator ab aliis res bello amissas sine certamine re-

  

cepisse, rege ad obsequium adacto. Sed Parthi saepe rebelles semper metu per-

  

culsi Augusto paruerunt. Mars Ultor in nummo signatus est cum signis, quia

  

Augustus signa recepta in eius templo posuit sacravitque ut carminibus Virgi-

25 

lius et Ovidius complexi sunt.

  

Citazione: Iscrizioni monete latinoIMP. CAESAR PONT. IMP. ITER. III VIR ITER R. P. C.

  

23. Citazione: Iscrizioni monete latino COS. ITER. ET TER. DESIG. Simpulus, Aspergillus, Urceolus, Lituus, Sa-

  

cerdotalia atque auguralia.

  

Citazione: Iscrizioni monete latinoCAESARI AUGUSTO

30 

24. Citazione: Iscrizioni monete latino SIGNIS RECEPT. Mars Ultor cum signis ut supra num. 22

  

Citazione: Iscrizioni monete latinoAUGUSTO

  

25. Citazione: Iscrizioni monete latino IOV. TON. Iovi Tonanti. Templum Iovis Tonantis cum simulacro. Svetonius

  

Tonanti aedem construxit liberatus periculo, cum expeditione Cantabrica per no-

  

cturnum iter lecticam eius fulgur perstrinxisset servumque praelucentem exani-

35 

masset. Huius templi reliquiae in clivo Capitolino extare dicuntur tres mar-

  

moreae columnae striatae capitulo tenus defossae cum epistylio, in quo Citazione: Iscrizioni latine RESTI-

  

TUER. Signum Iovis Tonantis fulmen et sceptrum tenentis, quod in hoc tem-

  

plo cernimus. Riferimento ad altre opere, Statua di Giove di LeocareOpus Leocarae ex Monete e medaglie, Moneta di Delo in bronzoaere deliaco agnoscit Plinius.

  

Citazione: Iscrizioni monete latinoCAESAR AUGUSTUS

40 

26. Citazione: Iscrizioni monete latino SIGNIS RECEPTIS SP. Q. R. CL. V. Signis Receptis Senatus Populusque

  

Romanus Clypeum vovit. Moris erat rebus feliciter gestis a Ducibus atque

  

Imperatoribus summis, nomini et honori ipsorum clypeos in templis dicare:

  

hunc vovit Senatus Populusque Romanus in gratiam Augusti signis a Parthis re-

  

cuperatis.

45 

Caput Augusti sine litteris.

  

27. Citazione: Iscrizioni monete latino IMP. CAESAR Arcus cum quadriga.

  

Citazione: Iscrizioni monete latinoCAESAR AUGUSTUS DIVI F. PATER PATRIAE.

  

28. Citazione: Iscrizioni monete latino C. L. CAESARES AUGUSTI F. COS. DESIG. PRINC. IUVENT. Caius et

  

Lucius Caesares Augusti Filii Consules Designati. Principes iuventutis ex Agrip-

50 

pa et Iulia progeniti ab Augusti adoptati. Ovidius de Caio Principe iuven-

  

tutis.

  

Citazione: Ovidio Nasone, PublioAuspiciis annisque patris puer arma tenebis

  

Et vinces annis auspiciisque patris.

  

Tale rudimentum tanto sub nomine debes

55 

Nunc iuvenum princeps inde future senum.

< | pag. 015 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa