corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Adnotationes nunc primum evulgatae in XII priorum Caesarum numismata ab Aenea Vico parmensi olim edita
  

Monete di Giulio Cesare in bronzo

  

5. Citazione: Iscrizioni monete latino COL. L. IUL. COR. Bellerophon chimaeram iaculo adoriens; Vicus, No-

  

nius, Goltzius interpretantur Colonia Latina, sive Latinorum Iulia Corinthus; sic

  

Erizus Monete e medaglie, Moneta di Commodo in nummo Commodi, in quo Delphinus cum Melicerta appictus est.

  

Propria vero interpretatio Colonia Laus Iulia Corinthus, ut Monete e medaglie, Monete di Cesare in aliis Caesa-

5 

ris nummis legitur Citazione: Iscrizioni monete latino LAUS IUL. CORIN. . Sic Laus Pompeia nunc Lodi in

  

Gallia Transpadana. Plurima sane Coloniarum praenomina a virtutibus seu

  

titulis Caesaris desumpta; Virtus Iulia, Pietas Iulia, Pax Iulia, Felicitas Iu-

  

lia, Claritas Iulia et sic Laus Iulia. Plurimi etiam Imperatorum nummi

  

extant a Colonia Corinthi percussi cum inscriptionibus Citazione: Iscrizioni monete latino COL. COR. . Colonia

10 

Corinthus Citazione: Iscrizioni monete latino C. L. I. COR. Colonia Laus Iulia Corinthus et in Goltzii the-

  

sauro Citazione: Iscrizioni monete latino COL. IUL. AUGUSTA CORINTHUS . Auctor est Appianus Caesare

  

Colonos Carthaginem Corinthumque dimissuro interim occiso, Augustum

  

Carthaginem erexisse, sed res certa est ex Plutarcho, Dione et Diodori

  

scriptis editis a Valesio, Carthaginem et Corinthum Colonos missos a

15 

Caesare, Urbemque a fundamentis instauratam, quod etiam probant Pausa-

  

nias et Strabo qui Urbem vidit nuper a Caesare instauratam propter loci op-

  

portunitatem. Annus vero deductae Coloniae eruitur ab U. C. DCCX Iulio Cae-

  

sare et M. Antonio Coss., quo anno et Caesar ipse fuit occisus. Unde ex

  

Appiani sententia credibile est, ab Augusto perfectam Corinthi instauratio-

20 

nem forte a Caesare non absolutam. Ad imaginem et fabulam Bellero-

  

phontis genere Corinthii Chimeram expugnantis faciunt, quae Palephatus tra-

  

dit; rationem vero, qua in nummis Bellerophontem ipsum Corinthii signa-

  

bant, docet Strabo. Ideo Corinthii praeclari facinoris expugnatae scilicet

  

Chimerae, civis eorum memores eius exemplum in nummis expressere. Hu-

25 

ius nummi pars altera sequens est.

  

6. Caput muliebre, Veneris, autumant, sed verisimilius Amphitritis aut Inus

  

ex Nereidum choro unionibus exornato collo et in nodum religatis crini-

  

bus. Templa arae simulacra in Isthmiaca regione Amphitriti et Neptuno

  

cui sacra Isthmus, dicata fuere, itemque Ino et Palemoni, in cuius hono-

30 

rem Isthmia instituta Neptuni currus describitur a Pausania Herodis At-

  

tici donarium in templo. Stant Amphitrites et Neptunus in curro et re-

  

ctus Delphini insistit Palemon puer ebore et auro. In medio basis, quae cur-

  

rum sustinet, mare expressum est et ex eo emergens Venus, assistunt utrin-

  

que Nimphae quae Nereides appellantur. In eadem basi insculpti sunt etiam

35 

Tindarides, quod salutaria creduntur navibus et vectoribus numina, tran-

  

quillitatis praeterea et maris simulacrum et equus deinde, cuius quae sunt

  

infra pectus partes Caeti figura praeferunt. Ino ad haec Bellerophontes et

  

equus Pegasus. Vides Ino simul et Bellerophontem, ut in nostro nummo

  

cum caeteris Diis Salutaribus, nam prodesse navigantibus Ino quoque crede-

40 

batur. Nero scissurus Isthmum Corinthi scenam ingressus hymnum Amphi-

  

tritis et Neptuni cecinit et canticum Melicertae et Leucothoae, quae Ino

  

est. Nec semel in Corinthi nummis Neptunus seu in curru a Pistricibus ve-

  

ctus seu stans Tridentem tenens, pede altero Delphinum calcans, seu Me-

  

licerta puer Delphino vectus, seu Castor, ut in Augusti, Hadriani Anto-

45 

nini Pii, M. Aurelii, Luci Veri aliorumque nummis.

  

Monete di Giulio Cesare in argento

  

C. Iulius Caesar

  

EX ARGENTO

  

Citazione: Iscrizioni monete latinoIMP. CAESAR Caesaris caput laureatum cum astro.

  

1. Citazione: Iscrizioni monete latino P. SEPULIUS MACER Venus Victrix stans dextra victorio-

50 

lam praefert, sinistra hastae innititur, ad pedes clypeus.

  

Pharsalico bello Caesaris tessera VENUS VICTRIX, quam

  

expressam videmus in hoc nummo. Pompeii tessera HER-

  

CULES INVICTUS. Venerem etiam armatam in anulo

  

sculptam gestasse Caesarem ipsum testaur Dio. . Haec Dea

55 

preacipue a Gente Iulia colebatur, eademque GENETRIX

  

cognominata, nam ab ipsa genus ducere per Aeneam et Iulum Gens Iulia

< | pag. 002 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa