corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Adnotationes nunc primum evulgatae in XII priorum Caesarum numismata ab Aenea Vico parmensi olim edita
  

Monete di Nerone in bronzo

  

NERO

  

EX AERE

  

Citazione: Iscrizioni monete latino NERO CLAUD. CAES. AUG. GERM. P. M. TR. P. IMP. P. P..

  

1. Citazione: Iscrizioni monete latino CONG. II DAT. POP. S. C. Congiarium Secundum Datum

5 

Populo. Sedet in suggestu Imperator et proxime in pulpito

  

Administer Largitionis calculos, sive tesserulas nummarias po-

  

pulo dat. Eminet simulacrum Romae galeatae cum hasta et

  

victoriola nec longe adstat aliud simulacrum Liberalitatis, quod

  

ligneum fuisse tradit Antonius Augustinus, ... titulum exhibens

10 

largitionis. Unus e populo gradus scalarum ascendit, manum-

  

que protendit ad accipiendum munus; pone sequitur puerulus nudus, iuxta de-

  

scriptionem C. Plinii secundi in Panegyrico: Citazione: Pausania Adventante Congiarii die observare

  

Principis egressum in publicum, insidere examina infantium futurusque populus sole-

  

bat: labor parentibus erat ostentare parvulos, impositosque cervicibus adulantia ver-

15 

ba, blandasque voces edocere. De primo Congiario Neronis, adhuc vivo Clau-

  

dio, post adoptionem, Svetonius: Citazione: Svetonio Tranquillo, Gaio Deductus in forum tyro populo Congiarium

  

militi donativum proposuit, Tacitus in primo Consulatu datum memorat. Citazione: Tacito, Publio Cornelio Addi-

  

tum nomine eius donativum militi, Congiarium plebi. Secundum Congiarium acci-

  

dit Neronis Consulatu secundo, teste eodem Tacito. Citazione: Tacito, Publio Cornelio Nerone secundum. L. Pi-

20 

sone Consulibus plebeique Congiarium quadrageni nummi viritim dati et sestertium

  

quadringenties aerario illatum et ad retinendam populi fidem. De hoc intelligit Sve-

  

tonius. Citazione: Svetonio Tranquillo, Gaio Divisis populo viritim quadragenis nummis. Unde in nostro nummo ti-

  

tulus Congiarii, nummarius habendus est, alioquin frumentarius, si daretur

  

frumentum. Valentinianus et Valens Impp. infigi fori gradibus fecerunt titu-

25 

lum aeneum, qui panis modum, et nomen percipientis continebat. Plura infra

  

num. 26.

  

Citazione: Iscrizioni monete latinoNERO CLAUDIUS CAESAR AUG. GERM. P. M. TR. P. IMP. P. P..

  

2. Citazione: Iscrizioni monete latino DECURSIO S. C. Non haec illa puerilis decursio, sive Troiae ludus, de quo

  

Svetonius et Tacitus, sed militare equestre certamen, de quo idem Svetonius.

30 

Citazione: Svetonio Tranquillo, GaioDeductus in forum Tyro populo Congiarium militi donativum proposuit, indictaque

  

decursione, Praetorianis scutum sua manu praetulit Similis decursio militaris cerni-

  

tur in Hadriani Monete e medaglie, Moneta di Adriano nummo. Ab hasta vero, quam gestare videmus equo decurren-

  

tes, decursionis ludus dictus est hastiludium et Svetonius hasticos nominat grae-

  

ce Xysticos ab hastili, quod xusn .

35 

Citazione: Iscrizioni monete latinoNERO CLAUD CAESAR AUG. GERMAN. TR. P. IMP. P. P.. Caput Ne-

  

ronis laureatum et palmae surculus.

  

3. Citazione: Iscrizioni monete latino STEFAN. Auriga curru victor nomine Stephanus. Nummus percussus in con-

  

torniatorum officina. Stefan pro Stephan barbarum sonat; sed qui modo Nero-

  

nis, in aliis nummis Traiani exhibet effigiem. Tristanus aurigantem Neronem

40 

sub nomine Stephani, probare nititur.

  

Citazione: Iscrizioni monete latinoNERO CLAUD. CAES. AUG. GERM. P. M. TR. P. IMP. P. P..

  

4. Citazione: Iscrizioni monete latino ROMA S. C. Romae victricis simulacrum spoliis insidentis cum victoriola et

  

parazonio.

< | pag. | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa