corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Adnotationes nunc primum evulgatae in XII priorum Caesarum numismata ab Aenea Vico parmensi olim edita
  

Prefazione dell'editore

  

PRAEFATIO EDITORIS

  

Citazione: Amidei, FaustoCum diu litterae bonaeque artes in Italia iacuissent, postquam bar-

  

barae efferaeque nationes in ipsam irruentes, eas, una cum Ro-

  

mano Imperio, everterunt, ac profligarunt; tandem nostrates post

5 

plura saecula, excussa barbarie, quam teterrimi hostes invexerant,

  

ad ingenium suum rediere ac veluti e quodam veterno excitati, sen-

  

sim ad eas disciplinas, quae florentibus olim nostris rebus, magno

  

in pretio habitae fuerant, animum convertere; hinc ad dispellendas

  

eas ignorationis, ac inertiae tenebras, quibus cuncta obducta erant,

10 

viri ingenio ac doctrina praestantes, non tantum Philosophorum,

  

Rethorum, Historicorum ac Poetarum et omnis generis Scriptorum monumenta adhi-

  

buerunt, verum etiam ad omnem antiquitatem penitius dignoscendam, litteratos lapides,

  

signa, gemmas scalptas, numismata, aliaque id genus, veluti paucas e maximo naufra-

  

gio servatas tabulas, anxii collegere eaque scriptis illustrare aggressi sunt; nummos ve-

15 

teres praecipue qui potiorem ac splendidiorem antiquariae suppellectilis partem efficiunt;

  

primus autem, qui de hisce, nullo praeeunte, ac facem praeferente, peculiarem tracta-

  

tionem instituerit, fuit Aeneas Vicus Parmensis et quod magis mireris, homo, qui ab

  

ineunte fere aetate delineandi arti et Calcographiae operam dederat. Delineavit insuper

  

ille XII priorum Caesarum imagines, ex numismatibus, eorumdemque numismatum aver-

20 

sas partes accurate expresserat ac aeri a se incisas publici iuris fecerat; rarior is liber,

  

licet pluries cusus, erat, et iam venalis apud Bibliopolas esse desierat, quamobrem illum

  

Ioanni Petro Bellorio, inter sui aevi antiquarios nulli secundo, iterum edere mens fuerat,

  

et ea qua erat eruditione, notas addidit; Caesarum vultus maiore forma a praestantio-

  

ribus, qui tunc florebant, Calchographis, exprimi voluit: opus hoc quod diu latuerat,

25 

cum in manus nostras, una cum aeneis tabellis, non modico impendio pervenisset, praelo

  

committere et in lucem proferre decrevimus, rem gratam antiquitatis studiosis nos factu-

  

ros, putantes; vitas eorumdem Caesarum in compendium redactas, quas priori editioni

  

Antonius Zantanus addiderat, ad aliud non profuturas, quam ad augendam libri molem,

  

consulto omisimus, cum facile parabiles, imo unicuique ad manus sint. Non abs re autem

30 

visum est, Vici et Bellorii opera diligentius ac sigillatim referre et aliquid de utrius-

  

que vita delibare.

  

Aeneas Vicus Parmae in Aemilia natus est ineunte saeculo XVI et primum litteris

  

ac disciplinis honesto adolescente dignis excultus, natura ducente ad imitationem eorum,

  

quae viderat, delineandi arti toto pectore incubuit. Exorta erat superiore, eo quo ipse

35 

vixit saeculo et eodem fere tempore ac typographica in Germania, ars chalcographica .

  

Florentiae, casu quodam, ac tenuissimis et rudibus initiis ut in hisce rebus usu venire

  

solet, Thoma Fortiguerrio et Baccio Baldino fabris aurariis obstetricias manus admoven-

  

tibus, creverat inde Romae et in conspectum hominum venerat opera Andreae Mantineae

  

pictoris tunc celeberrimi, qui imagines aeneis laminis ferreo stilo exaratas sulculis atro

40 

colore oppletis, vi praeli cartis impressit omnium admiratione, easque primus vulgavit,

  

Innocentio VIII Pontifice regnante, adoleverat vero et ornatior prodierat cura Alberti

  

Dureri Norimberagae et M. Antonii Raymundi Romae; et iam ea ars apud omnes multo

  

in honore habebatur. Huic igitur Vicus operam dare totis viribus decrevit, ac ut erat fe-

  

lici ingenio assidua exercitatione corroborato, brevi inter primos Chalcographos haberi cae-

45 

pit; expresserat ille aeri incisum Caroli V Imperatoris vultum adeo feliciter, ut imago

  

haec magnam illi nominis pepererit celebritatem; quamobrem a Cosmo Medice Florentiae

  

Duce, qui peculiari, ac veluti haereditario quodam familiae suae iure litteras et libera-

  

les artes fovebat, magnis propositis praemiis Florentiam, uti ipse testatur, accitus est.

  

In ea urbe praestantiorum pictorum tabulas Rubei, Bandinelli, Bonarotii incisas evulgavit,

50 

inde principis iussu Ioannis Medicei patris sui, Italicae militiae decoris, imaginem inci-

  

dit protulitque non tam simillima oris lineamenta, quam vividam illam virtutem ex-

< | pag. | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa