corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Adnotationes nunc primum evulgatae in XII priorum Caesarum numismata ab Aenea Vico parmensi olim edita
  

Prefazione dell'editore

  

Citazione: Amidei, Faustoprimens, qua dum ad Padi ripas hostium vim retardaret ac retunderet, ferrea pila ictus

  

et coxendice fracta, obiit tertio kal. Ianuar. MDXXVI atque utinam incomparabili

  

heroi longior vita data fuisset, nae ille cladem ac vastitatem, quam perfidi hostes paucos

  

post menses nobis intulerunt, in eorum capita convertisset, sed ad Vicum redeamus: ad

5 

nativam ille speciem Cosmum Ducem Florentiae expressit atque, ut in delineandis ad vi-

  

vum hominum vultibus excellebat, ... Io. Francisco Donio indefesso illo etrusco Scriptore ur-

  

gente Principum ac eo tempore armis et litteris illustrium virorum imagines aeri in-

  

sculpsit, Henrici II Galliarum Regis, Petri Bembi, Ludovici Areosti aliarumque at-

  

que has cum iam Venetias migrasset, ubi in clientelam Alphonsi II Ferrariae Ducis tran-

10 

siit et viriculo Serenissimae Familiae Estensis stemma genealogicum ad magnae quercus

  

instar impressum editus est anno 1562, stemma praeterea cognationum XII Caesarum

  

duobus foliis expansis, et Gemmae incisae et excisae (Cameos vocant) libello in quarto.

  

Haec primum Venetiis prodiere, inde in Chalcographeium Io. Dominici de Rubeis Romam

  

allata sunt. Non praetermittenda autem Tabula Hieroglyphica ex Petri Bembi Musaeo

15 

quae revera Mensa Isiaca est, in Pinacothecam postea Ducum Mantuae translata et nunc

  

Regium Augustae Taurinorum veterum rerum thesaurum exornat, huius ectypum primus

  

protulit Vicus eiusque industriam ac diligentiam laudibus extollit ... Laurentius Pigno-

  

rius Patavinus, qui eam doctissimo commentario illustravit. Et iam ille sese ad antiqui-

  

tatis studium ex animo dederat cumque Romana Graecaque numismata ex cunctis fere

20 

Europae partibus, . ut ipse ait, sibi comparasset, mente conceperat absolutam numisma-

  

tum Romanorum Imperatorum seriem delineatam evulgare ac ut litteras semper colue-

  

rat, commentariis augere, irrito tamen conatu ob immensi operis difficultatem, quod aeque

  

post ipsum evenit Huberto Goltzio industrio Chalcographo: ambo tamen laudandi, quod

  

magnis ausis exciderunt. Protulit praeterea Vicus XII priorum Caesarum aerea, argen-

25 

tea ac aurea numismata a se delineata aerique incisa, Antonio Zantano Veneto, comi-

  

te et equite uniuscuiusque Caesaris vitam addente, librum hunc primum editum nobis vi-

  

dere non contigit, qui tamen Parmae prodiit anno 1553 ipsius Vici nomine, ut discimus

  

ex indice librorum Bibliothecae Duboisianae tom. 2 pag. 419, sed cum summo plausu ex-

  

ceptus fuisset et ab omnibus expeteretur, sequenti anno alteram editionem paravit, lo-

30 

cupletissimo auctam indice, hoc titulo.

  

Omnium Caesarum imagines ex antiquis nummis desumptae, addita perbrevi cuius-

  

que vitae descriptione ac diligenti eorum, quae reperiri potuerunt aversae partis deli-

  

neatione, Libri primi editio altera. Aeneas Vicus Parmensis fecit 1554 forma quarta.

  

Iterum excudit Romae Io. Mascardus anno 1614 atque is ipse est, quem modo denuo nos

35 

vulgamus.

  

Protulit inde vir laboriosissimus librum materno sermone conscriptum et Cosmo Etru-

  

riae Duci dicatum.

  

Discorsi sopra le Medaglie delli antichi. In Venezia 1555 quarto.Citazione: Amidei, Fausto

  

Prima haec de antiquis nummis tractatio, a nemine antea tentata, adeo communi docto-

40 

rum virorum suffragio probata est, ut plures praelum subierit; Anno 1558 excudit Ve-

  

netiis eadem forma Gabriel Giolitus et 1619 Parisiis Ioannes Duvallius; Parmae edi-

  

dit anno 1691 Gaudentius Robertus et inseruit inter rariores libros a se recusos tom. 2

  

.. Miscellan. Italic. Erudit. pag. 540. Liber in duas partes dividitur, in prima agit de iis,

  

quae in nummis observari solent, metallo e quo conflati sunt, quorum principum aut

45 

illustrium virorum vultus referant, tractat, aversarum partium typos, inscriptiones,

  

notas ac de nummis maximae formae et praecipue iis quos contorniatos vocant, de

  

quibus integram et elegantissimam dissertationem vulgavit Sigebertus Havercamps ty-

  

pis Batavicis Vander Aa anno 1722. Fraudes insuper indicat Vicus quorumdam, qui ad ve-

  

terum imitationem recentius efficta numismata venditant; parte altera ostendit fructum,

50 

qui ex nummis haberi potest, eorumque usum, ac praestantiam, quod argumentum peni-

  

tus exhausit nostra aetate doctissimus Ezechiel Spanhemius magno opere, quod primum pro-

  

diit Romae 1664 per Mascardum in quarto, inde duobus voluminibus eadem forma apud

  

Elvizirios Amstaelodami 1671 et nuper excrevit in duo volumina in fol., primum Lon-

< | pag. VII | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa