corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Adnotationes nunc primum evulgatae in XII priorum Caesarum numismata ab Aenea Vico parmensi olim edita
  

Prefazione dell'editore

  

Citazione: Amidei, Faustodini per Richardum Smidt 1706, secundum posthumum ac numismatum iconibus il-

  

lustratum ab Isaaco Verbugio Amstelodami apud Wetstenios 1717.

  

Edidit inde Augustarum imagines e numismatibus, elegantissimis parergis exorna-

  

tas, additis breviore stilo unicuiusque ipsarum vitis materno sermone.

5 

Le imagini delle Donne Auguste intagliate in stampa in rame con le Vite e Spo-

  

sizioni di Enea Vico sopra i riversi delle loro medaglie antiche: In Vinegia appresso

  

Enea Vico Parmegiano e Vincenzo Valgriso 1557.Citazione: Amidei, Fausto

  

Dicavitque Hippolyto Cardinali Estensi, hoc ipsum opus ex italico sermone in latinum ver-

  

tit Natalis Comes Venetus et Othonis Thruchsesio cardinali Augustano nuncupavit.

10 

Augustarum imagines aeneis formis expressae, vitae quoque earumdem breviter enar-

  

ratae, signorum etiam, quae in posteriore parte numismatum efficta sunt, ratio explica-

  

ta ab Aenea Vico Parmense, faelicissimo Othonis Truchzis Cardinali genio d. Venetiis,

  

1558.

  

In huius libri praefatione, crimen quod illi impegerant aliqui, extenuat, et diluit,

15 

ipsum nempe ex ingenio plurimos Augustarum vultos, qui in nummis, non inveniun-

  

tur, finxisse fatetur enim aperte non ex antiquis numismatibus eos delineasse, sed

  

ex libro, cui titulus: Illustrium Imagines, qui licet Andreae Fulvii nomine inscriptus,

  

circumferretur, alios tamen habuit auctores et praecipue Iacobum Sadoletum, im-

  

pressusque fuit typis Mazochii anno 1517 et Leoni X P. M.: oblatus, qui liber apud

20 

omnes magna tum in existimatione erat; opus hoc Vici eodem titulo restituit Parisiis anno

  

1619 Io. Baptista Duvallius per Maceum Ruette forma quarta.

  

Prosequebatur faeliciter Vicus ingens opus numisamatum omnium Imperatorum, de

  

quo supra mentionem fecimus et iam plura tabellis aeneis viriculo expresserat, primum-

  

que librum vulgavit Pio IV Pont. Max. nuncupatum.

25 

Ex libris XXIII Commentariorum in vetera Imperatorum numismata Aeneae Vici

  

Liber primus Venetiis 1560, et iterum cudit Parisiis Duvallius anno 1619 quarto.

  

In hoc de C. Iulio Caesare agit et eius vitam breviter ac presse conscriptam profert,

  

celebriora gesta ex nummis illustrat, ad huius imitationem paucos post annos Hubertus

  

Goltzius Erbipolensis calchographus et ipse et rei antiquariae peritus , vitam et res

30 

gestas Iulii Caes. edidit Brugis Flandorum in fol. Vicus autem morte praeventus caeteros

  

Commentariorum libros in lucem emittere non potuit, sed aeneae lamellae incisae a Nerva

  

Imperatore ad L. Verum, quas ipse paraverat, cum in Iacobi Franci calchographi Ve-

  

neti potestatem venissent, evulgavit hic, dicavitque Francisco Contareno D. Marci Pro-

  

curatori, hac addita epigraphe.

35 

Reliqua librorum Aeneae Vici Parmensis ad Imperatorum Historiam ex antiquis

  

nummis pertinentium. Venetiis 1601. Sed iam ad Bellorium accedamus.

  

Ioannes Petrus Bellorius natus est Romae patre Iacobo, honesto proboque viro; is

  

postquam grammaticorum et Rethorum praeceptis satis imbutus est, ad philosophiam,

  

caeterasque disciplinas accessit, optimum ipse ingenii morumque specimen dedit et iam

40 

latina et italica poesi faventibus Musis, inter aetate aequales, excellebat, quamobrem

  

amantissimus parens, aulae destinaverat, ac ut conscribendis litteris operam daret, eru-

  

diendum tradidit Francisco Angelono Interamnati, integris moribus viro, ac ab epistolis

  

amplissimi Cardinalis Hippolyti Aldobrandini Clementis VIII ex sorore pronepotis fato

  

functi anno 1638 erat Angelonus antiquitatis peritissimus instructamque bibliothecam

45 

comparaverat ac percelebre Musaeum, quod post eius mortem, concisum ac distractum

  

vidisse dolet Bonannus; .. quotidie Angeloni domum ventitabat Bellorius ad optimum se-

  

nem invisendum semper enim, ut ipse ait, eum coluit, ac loco patris habuit, ille vero

  

honestissimi iuvenis, ac ingenio florentis, indolem admiratus ad antiquitatem perlustran-

  

dam suscipiendamque horum studiorum rationem auctor eidem fuit et incentor; obse-

50 

quutus est Bellorius et brevi in his disciplinis adeo profecit, ut illius expectationem, su-

  

peraverit. Ediderat Angelonus Romae typis Andreae Fei anno 1641 Historiam Augustam

  

numismatibus illustratam italico sermone atque hanc severiore censura notaverat vir qui-

  

dem eruditissimus, sed paulo acerbior, Tristanus Sanctamantius in primo volumine Com-

< | pag. VIII | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa