corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Columna Cochlis M. Aurelio Antonino Augusto dicata
  

Dedica.

  

Beatissime Pater

  

Felici faustaque Sanctitatis Vestrae nuncupatione in publicam usuram ite-

  

rum redit Marci Aurelii Columna Cochlis, cui laudatus Petri Sanctis Bartoli Stylus

  

multis ab hinc annis insudavit. Acceptus antiquitatis amatoribus labor, novoque ni-

5 

tori studio meo restitutus, nulli proprius fas erat inscribi, Beatissime Pater, quam

  

Tibi, qui tum sacra tum prophana monumenta a temporum hominumque iniuriis in

  

diem vendicas aeternaeque Urbis famae consulis, ac splendori. Operis titulum immutare

  

coegit egesta nuper in Campo Martio Antonina Columna, quae hactenus eruditorum

  

oculos latuit, et coniecturas adeo fefellit, ut contra Monete e medaglie, Moneta di Marco Aurelio fidem numismatum Marci Aurelii Cochli-

10 

dem turpi lapsu Antonino dicatam crediderint, illiusque nomine publicaverint. Qua de re,

  

Pater Beatissime, prima in tabula ausus sum brevibus lineis utramque adumbra-

  

re Columnam Antoninam, Alteram scilicet Sixti V Praedecessoris tui iussu instaura-

  

tam, alteram magnificentiae, curaeque tuae non sine divino consilio reservatam. Siquidem

  

ignota haec moles, penitusque ruderibus sepulta ideo contigit erui, ut meliori aevo, Te

15 

regnante frueretur, et memoria Imperatoris, cognomento Pii, sub Clementissimo Pontefice

  

revivisceret. Valeas igitur, Beatissime Pater, bonoque totius Reipublicae DEUS O. M.

  

Sanctitatem Vestram diu sospitet, atque fortunet

  

Sanctitatis Vestrae

  

Humill. servus ac Subditus

20 

Dominicus de Rubeis

< | pag. II | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa