corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Introduzione

  

  

Frontespizio

  

IO. PETRI BELLORII

  

IN FRAGMENTA VESTIGII

5 

VETERIS ROMAE

  

NOTAE

  

Septimii Severi aetate lapideis tabulis incisum

  

fuisse nostrum Vestigium indicat unius fragmenti

  

inscriptio, Tabula IV infra exhibenda: Citazione: Iscrizioni latine SEVERI

10 

ET ANTONINI AUGG. N. N. Severi et An-

  

tonini Augustorum Nostrorum; quod sane intelligen-

  

dum est de Septimio Severo et Bassiano Antoni-

  

no eius filio. Indicant quoque Lollianorum et

  

Celoniae Fabiae tituli, cum utraque gens floruerit

15 

sub Severo, ut suis locis adnotamus. Luogo di ritrovamento, Via Sacra Tempio di Romolo Effossum ve-

  

ro in Templo Romuli via Sacra satis constat; in eo

  

enim instaurando, sive exornando, ipse Impera-

  

tor lapideis tabulis stratis, urbis Ichnographiam in pavimento descriptam locavit.

  

Severus porro Urbis Restitutor et Fundator Imperii fuit cognominatus, celebravit-

20 

que saeculares ludos, in quibus Urbis, Populique Romani conservationem, Impe-

  

riique aeternitatem Diis commendabant: quo tempore descriptum fuisse Urbis ve-

  

stigium credibile est. De eiusdem magnificentia in instaurandis Urbis aedificiis

  

Spartianus: Citazione: Elio Sparziano Sunt per plurimas Civitates opera eius insignia: magnum vero illud in Civi-

  

tate eius, quod Romae omnes aedes publicas, quae vitio temporum labebantur, instauravit,

25 

nusquam prope suo nomine adscripto, servatis tamen ubique titulis conditorum. Post Seve-

  

rum sub aliis Imperatoribus, auctum, immutatumque vestigium discimus ex aliis

  

titulis nobilium aedificiorum, ut Basilicae Licinii et Areae Valerianae Tabulis III

< | pag. 001 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa