corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Tavola.I.

  

TABULA I

  

CORNIFICIA

  

Domus Cornificii, seu Cornufici, ut habent veteres Nummi, a P. Victore cen-

  

setur Regione XII Piscina publica, quae a Circo Maximo tendebat ad Ther-

5 

mas Antoninianas. Pancirolus in Notitia Cornificium intelligit, qui floruit sub

  

Augusto, eiusque exercitui praefuit in Sicilia, aedemque Dianae, hortatu ipsius Augu-

  

sti, Romae condidit, ut Dion et Tranquillus. Peramplam etiam aedificavit Domum,

  

quae, ut videmus, gradus habuit, atrium, seu vestibulum cum porticibus, ut Vitruvius

  

de Aedibus Nobilium, qui honores, Magistratusque gerunt, animadvertit lib. 6 cap. 8

10 

Citazione: Vitruvio PollioneNobilibus vero, qui honores Magistratusque gerendo praestare debent officia civibus, facienda

  

sunt vestibula regalia, alta atria et peristylia amplissima, sylvae, ambulationesque laxiores

  

ad decorem maiestatis perfectae. Qua Regionis parte sita fuerit Domus Cornificia, in

  

obscuro latet, sed lucem affert nostrum vestigium e proximo Delubro Minervae.

  

MINERBAE

15 

Regio XII Piscina publica, in qua censeri diximus Domum Cornificiam, con-

  

finis erat Regionis II Coelimontanae, ubi a P. Victore censetur etiam Delu-

  

brum Minervae cognomento Captae, proximum quidem Cornificiae, in utrisque am-

  

barum regionum confiniis, ut ex nostro vestigio patet. Locum Minervae indicat

  

Ovidius in infimo clivo Montis Coelii, Alexander Donatus statuit non longe ab

20 

aede Divi Gregorii; deque eiusdem situ et Quinquatriis, sic Ovidius in Fastis:

  

Citazione: Ovidio Nasone, PublioUna dies media est, et fiunt sacra Minervae,

  

Nomina quae a iunctis quinque diebus habent.

  

Coelius ex alto, qua mons descendit in aequum,

  

Hic ubi non plana est, sed prope plana via.

25 

Parva licet videas Captae delubra Minervae,

  

Quae Dea natali coepit habere suo.

  

Domus ergo Cornificia proxima erat Minervae Delubro in planicie, quae a Circo

  

Maximo tendit ad Thermas Antoninianas.

  

Haec Minervae aedes exemplum praebet prospectus, qui Peripteros dicitur a Vi-

30 

truvio lib. 3 quasi circumalatus; alae autem columnae sunt a lateribus ambien-

  

tes aedem. Cum vero columnatio in fronte et postico simplex sit, formationem

  

etiam et exemplar praebet aedis Pseudodipteros dictae ab eodem Vitruvio; hoc est

  

simplicem habentis ordinem columnarum, ad differentiam Dipteri aedis quae dupli-

  

cibus alis et columnationibus ambiebatur; et sic Pseudodipteros est Dipteron men-

35 

tiens. Vitruvius hoc Hermogenis Architecti inventum laudat; is enim interiori co-

  

lumnatione sublata, laxiorem circa cellam, ambulationem fecit et sumptus tantum,

  

aspectum non imminuit.

  

Citazione: Vitruvio PollioneEas autem symmetrias constituit Hermogenes qui etiam primus

  

octastylon, pseudodipterive rationem invenit. Ex dipteri enim aedis symmetria sustulit in-

40 

teriores ordines columnarum triginta quatuor, eaque ratione sumptus, operisque compendia

  

fecit. Is in medio ambulationi laxamentum egregie circa cellam fecit, de aspectu nihil im-

  

minuit, sed sine desiderio supervacuorum conservavit authoritatem totius operis distribu-

  

tione.

< | pag. 005 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa