corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Tavola.II.

  

TABULA II

  

PORTICUS OCTAVIAE ET HERCULIS

  

AEDIS IOVIS

  

AEDIS IUNONIS

5 

AEDIS HERCULIS MUSARUM

  

Mirare in hoc insigni vestigio, Octaviae et Herculis Musarum porticus: imo

  

columnarum sylvas, et Romanam magnificentiam in aedificando; inque ipsis

  

porticibus excultas Deorum aedes. Quatuor simul aedificia continentur in hoc fra-

  

gmento; Porticus Octaviae, Aedes Iovis, Aedes Iunonis, Aedes Herculis Musa-

10 

rum; quibus exquirendis studium impendimus. Duae fuerunt Octaviae Porticus;

  

altera Octaviae sororis Augusti, theatro Marcelli propior; altera Gn. Octavii, qui

  

de Rege Perseo triumphavit, propinquior Pompeii theatro, ut distinguit Festus lib.

  

16 Citazione: Festo, Sesto Pompeo Octaviae Porticus duae appellantur, quarum alteram theatro Marcelli propiorem Octavia

  

soror Augusti fecit, alteram theatro Pompeii proximam Gn. Octavius Gn. Filius, qui fuit

15 

Aed. Cur. Pr. Cos. Decemvir sacris faciendis, triumphavitque de Rege Perseo navali trium-

  

pho, quam combustam reficiendam curavit Caesar Augustus Prima nobis inspicienda pro-

  

ponitur perampla, et nobilis Octaviae Porticus, quadrata structura, inclusis in i-

  

psa Iovis et Iunonis aedibus. Augustus, ut refert Svetonius, nomine Octaviae so-

  

roris, porticum struxit adiectam theatro Marcelli, eiusdem Octaviae filii, prope

20 

Circum Flaminium. In ipsa porticu, inter alia aedificia Iovis et Iunonis aedes in-

  

cludebantur, ut ex Plinio coniicitur, cuius locum illustrat nostrum vestigium.

  

Plinius lib. 36 cap. 5 ubi clarorum Artificum nomina et opera recenset, de pri-

  

ma Iovis aede subobscure, de secunda Iunonis expresse loquitur:Citazione: Plinio il Vecchio Intra Octaviae ve-

  

ro porticum, in aede Iunonis ipsam Deam Dionysius et Polycles, aliam Venerem eodem lo-

25 

co Philippus, caetera signa Praxiteles. Item Polycles et Dionysius Timarchidis filii Iovem,

  

qui est in proxima aede, fecerunt. Scilicet simulacrum Iunonis in aede ipsius Deae et si-

  

mulacrum Iovis in proxima Iovis aede: nec semel tantum iunctas invenies Iovis et

  

Iunonis statuas et aras. Elucescunt Plinii verba in nostro vestigio, aedes simul

  

cum titulis Iovis et Iunonis in Octaviae porticibus exhibente. Videant peritiores,

30 

sint ne duo illa templa, de quibus Velleius Hist. lib. I a Metello Macedonico posi-

  

ta: Citazione: Velleio Patercolo Hic est Metellus Macedonicus, qui porticus, quae fuere circumdatae duabus aedibus sine

  

inscriptione positis, quae nunc Octaviae porticibus ambiuntur, fecerat. Iunonis et Apolli-

  

nis autumant Alexander Donatus et Famianus Nardinus; nos Iovis et Iunonis

  

asserimus nostri vestigii fulti authoritate. Harum aedium architectos docet idem

35 

Plinius Saurum et Batrachum Lacones, qui nominum eorum argumenta ranam,

  

atque lacertam in columnarum spiris insculpsere: Citazione: Plinio il Vecchio Nec Saurum atque Batrachum ob-

  

literari convenit, qui fecere templa Octaviae porticibus inclusa, natione ipsi Lacones. Qui-

  

dam et opibus praepotentes fuisse eos putant, ac sua impensa construxisse, inscriptionem

  

sperantes, qua negata, hoc tamen alio loco et modo usurpasse. Sunt certe etiamnum in

40 

columnarum spiris insculpta nominum eorum argumenta, Rana, atque Lacerta. Cognomen

  

adhuc retinet Ecclesia Sanctae Mariae in Porticu, nunc Sanctae Gallae, quam fuisse

  

Iunonis aedem; alteram vero proximam Ecclesiam Sancti Nicolai aedem Iovis au-

  

tumat Andreas Bufalinus. In huius exteriori angulo reliquiae remanent Dorici ge-

  

neris. Has aedes incendio vexatas instaurasse Hadrianum suadet inscriptionis frag-

45 

mentum effossum in molitione domus prope eamdem Ecclesiam, quod in aedibus

  

Eminentissimi Cardinalis Maximi, ad Quatuor Fontes adservatur.

< | pag. 009 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa