corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Tavola.III.

  

TABULA III

  

LICAL Basilica Licinii

  

MENTARIA Armamentaria

  

ASTRA MISE Castra Mise

5 

TIUM natium

  

Ad horum titulorum intelligentiam, initium ducimus a Castris Misenatium,

  

quae locant in Esquiliis. Auctor est Svetonius, Augustum Classem Miseni,

  

et alteram Ravennae, ad tutelam superi et inferi maris, collocavisse. Hi Classiarii

  

Romae sua Castra et hospitia habebant, sive vocati, sive delecti, sive alia quavis

10 

de causa ad urbem accedentes. Probat nostrum vestigium, Classiarios Misenatium

  

Castris proximum habuisse Armamentarium, quemadmodum Castris Peregrinis

  

aliud Armamentarium fuit in Regione Coelimontana, in descriptionibus Rufi et

  

Victoris memoratum. Cum Neapoli essemus in illustri Musaeo Francisci Antonii Pic-

  

chiatti Regii Architecti, Riferimento ad altre opere, Tavoletta di bronzo nella Collezione PicchiattiAeneam tabulam, sive tesseram inspeximus palmari magni-

15 

tudine minorem, quae pertinet ad Classiarios Misenenses, dimissos honesta missione,

  

ac Romana Civitate donatos, ab Imperatore Philippo, ipsamque ineditam hic re-

  

ferre visum est.

  

Citazione: Iscrizioni latineIMP. CAES. M. IULIUS PHILIPPUS PIUS FELIX AUG.

  

PONTIF. MAX. TRIB. POT. IIII COS. III DES. P. P. PROC. ET

20 

IMP. CAES. M. IULIUS PHILIPPUS PIUS FELIX AUG.

  

PONT. MAX. TR. POT. IIII COS. DESIGNAT. P. P.

  

IIS QUI MILITANTES SUNT IN CLASSE PRAETOR PHILIPPI-

  

ANI SEU MISENENSE QUE EST SUB AELIO AEMILIANO PR

  

OCTONIS ET VICENIS STIPENDIS DIMISSIS H. M.

25 

QUORUM NOMINA SUBSCRIPTA SUNT IPSIS FILISQUE EORUM

  

QUOS SUSCEPERINT EX MULIERIBUS QUAS SECUM CONCESSA

  

CONSUETUDINE VIXISSE PROBATE SINT CIVITATEM ROMA-

  

NAM DEDERUNT ET CONUB. CUM ISDEM QUAS TUNC SE-

  

CUM HABUISSENT: CUM EST CIVITAS IIS DATA AUT SI QUI

30 

TUNC NON HABUISSENT CUI S. QUAS POSTEA UXORES DI-

  

XISSENT DUNTAXAT SINGULIS SINGULAS AD V KAL. IAN.

  

IMP. M. IULIO PHILIPPO PIO FELICE AUG. COS. DES. III

  

ET IMP. M. IULIO PHILIPPO PIO FEL. AUG. COS. II DES. COS.

  

EX OPTIONE

35 

T. FL. T. FIL. ALEXANDRO N. ITAL. D. MISEN. ET MARC. PROCULAE

  

UX. EI MARC. ALEXANDRO ET FL. MARCO ET

  

ULP. SABINO AUREL. FAUSTAE FIL. EIUS

  

DESCRIPT. ET RECOGNIT. EX TABULA AENEA QUE FIX. EST ROMAE

  

IN MURO POST TEMPLUM DIVI AUG. AD MINERVAM

40 

Castra vero Misenatium in colle Esquilino sita fuisse verisimile est, non longe

  

a Gallieni Arcu; si vera coniectura est ex nostro vestigio, in quo legimus BASILICA

  

LICINII a Licinio Gallieno, quae corrupte Citazione: Ammiano Marcellino Sicinii, Sissinii et Sicinini

  

apud Ammia-

  

num, Panvinium, aliosque. Ibi stetisse Licinianam Basilicam suadet Capitolinus

45 

scribens de ipso Gallieno: Citazione: Giulio Capitolino Cum esset ad hortos nominis sui, omnia palatina officia seque-

  

bantur. In eadem ergo Basilica Gallienus iudicia exercebat; et iuvat Alexandri

  

Donati coniectura, qui in Esquiliis hortos ipsius Imperatoris locat :Citazione: Donato, Alessandro Constat

  

Gallieno Esquilinum collem carum summopere fuisse, ibique ei positum Arcum eumdemque

< | pag. 015 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa