corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Tavola.IV.

  

TABULA IV

  

DLARIUS Sandalarius.

  

Vicus designatur in nostro vestigio, unde supplemus titulum: Sandalarius.

  

Quamvis desit A intermedia litteris D et L cum ad supplendum sensus nul-

5 

lus proprior occurrat. Extabat Vicus Sandalarius regione IV Via Sacra et fre-

  

quens erat Librariorum officinis, auctore Gellio lib. 58 Citazione: Gellio, Aulo In Sandalario forte apud

  

Librarios fuimus, cum ibi in multorum hominum coetu etc.. Apollinem Sandalarium

  

cognominatum putant ab hoc vico; quod ibi eius statua posita fuerit ab Augusto,

  

referente Svetonio a Victore et Rufo descripta. Sed non despicienda est contraria

10 

ratio, Vicum ipsum ab Apolline nomen sumpsisse, cum aliquae Apollinis Riferimento ad altre opere, Apollo del Belvedere statuae

  

Sandaliis calceatae sint, ut celebris illa, quae et hodie conspicitur in Hortis Vatica-

  

nis. Sic Vicus Tragaedus a simulacro Iovis Tragaedi dictus. Vici Sandalarii apud

  

Panvinium sequens inscriptio.

  

Citazione: Iscrizioni latineGERMANICO CAESARE

15 

C. FONTEIO CAPITONE Cos.

  

SEIAE FORTUNAE AUG.

  

SACR.

  

SEX. FONTEIUS C. L. TROPHIMUS

  

GN. POMPEIUS GN. L NICEPHORUS

20 

MAG. VICI

  

SANDALIARI REG. IIII

  

ANNI XVIII D. D.

  

CLIVUS VICTORIAE

  

Sic dictus ab aede ipsius Deae, quae fuit in Palatino. Varro lib. I loquens de Por-

25 

ta Romana, seu Romanula a Romulo designata: Citazione: Varrone, Marco Terenzio Alteram Romanulam, quae est

  

dicta ab Roma, quae habet gradus in Navalia ad Volupiae sacellum; et Porta Romanula

  

instituta est a Romulo in infimo clivo Victoriae. Alexander Donatus clivum statuit ex

  

descensu Palatini in Circum Maximum; Famianus Nardinus in parte altera collis

  

Capitolium versus, auctoritate Iginii, apud Asconium in Pisoniana, qui de aedi-

30 

bus P. Valerii Publicolae haec refert:Citazione: Nardini, Famiano P. Val. Volesi filio Publicolae aedium ... locum sub

  

Velis, ubi postea fuit aedes Victoriae ex lege, quam ipse tulit, populum concessisse. Velia

  

dicebatur pars Collis Palatini alta et praerupta eminens in forum, hodie Sancti

  

Theodori Ecclesiae imminens.

  

SEVERI ET ANTONINI AUG. N. N. Severi et Antonini Augustorum nostrorum

35 

Colligitur ex hoc titulo, ut diximus in praefatione, vestigium, seu Ichnographiam

  

istam descriptam fuisse Severo Principe. Namque epitheta; Citazione: Iscrizioni latine Dominorum Nostro-

  

rum, Caesarum Nostrorum, Augustorum Nostrorum, quae passim in lapidibus et num-

  

mis leguntur; vota, dedicationes, seu opera publica et monumenta viventium

  

Principum indicant. Interim animadvertimus hoc aedificium, qualecumque fue-

40 

rit, e regione Palatini locum habuisse, in cuius valle a meridie, Severus aedificavit

  

Septizonium, nec longe Thermas Antoninus eius filius.

< | pag. 019 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa