corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Tavola.IX.

  

TABULA IX

  

ORDIA Concordia

  

Agnoscit Bufalinus in hoc vestigio Templum Concordiae in clivo Capitolino

  

imminens foro, cuius templi stat adhuc porticus octo columnis conspicua

5 

cum titulo. Citazione: Iscrizioni latine SENATUS POPULUSQUE ROMANUS INCENDIO CONSUMPTUM REST.

  

BALINEUM AMPELID. Balineum Ampelidis

  

In Regione XIV Transtyberina a Victore describitur Balineum Ampelidis.

  

Famianus Nardinus ad Portam Septinianam locat, Blondi auctorita-

  

te, qui labra, seu receptacula duo scatenis aquae ibi se vidisse testatur. Praeter cla-

10 

riores Caesarum Thermas, ut advertit Donatus, plurimas privatorum civium cer-

  

tum est extitisse et plurimas alias ad quaestum paratas, quae populum quotidie la-

  

vantem excipiebant. Etenim P. Victor, ut etiam adnotavit Philander, supra octin-

  

gentas agnovit. Plinius lib. 36 Citazione: Plinio il Vecchio Agrippa gratuita praebita balnea CLXX quae nunc Romae

  

ad infinitum numerum crevere. Unde in veterum aedificiorum effossionibus, Ther-

15 

marum et Balineorum rudera frequenter inveniuntur.

  

PATRICIUS Vicus Patricius

  

Inter Esquilias et Viminalem, ubi nunc aedes Sancti Laurentii in Fonte, Divae

  

Pudentianae et ima pars Hortorum Perettinorum, Vicum Patritium extitisse

  

consentiunt Antiquarii. Festus: Citazione: Festo, Sesto Pompeo Sub Esquiliis, quod ibi Patricii habitaverunt, iubente

20 

Servio Tullio, ut si quid novi molirentur, e locis superioribus opprimerentur.

  

MON. Monumentum Comitis Herculis, seu Monumenta Mariana

  

Via Salaria Comitis Herculis extitisse monumentum, indicat Svetonius de Ve-

  

spasiano: Citazione: Svetonio Tranquillo, Gaio Quin et conante quodam originem Flavii generis ad conditores Reatinos,

  

comitemque Herculis, cuius monumentum extat via Salaria, referre irrisit ultro. Maria-

25 

norum Monumentorum meminit. Vitruvius lib. 3 de Aedium prospectu Peripte-

  

ros: Citazione: Vitruvio Pollione Ad Mariana Honoris et Virtutis sine postico, a Mutio facta. Nostrum vesti-

  

gium cum area describit Valerius lib. 2 cap. 5 Citazione: Valerio Massimo In area Marianorum Monumentorum.

  

de loco non constat. Probare nititur Famianus Nardinus Mariana monumenta esse

  

trophaea C. Marii de Cimbris, hodie in Capitolio; at illa bina trophaea Marii non

30 

sunt, sed Traiani Augusti; extabant in Castello Aquae Martiae in Esquiliis, ab eo-

  

dem Traiano restitutae eademque referunt Germanorum, Dacorum et Sarma-

  

tarum arma, de quibus Germanico et Dacico bello Traianus triumphavit. Eo-

  

rum elegantissima sculptura coaeva Riferimento ad altre opere, Colonna Traiana Columnae Traianae, satis ipsius Imperatoris

  

aetatem indicat, ut in nostris notis ad eamdem Columnam nuper editam, etiam

35 

auctoritate veterum numismatum probatum est. Alexander Donatus iure negat illa

  

esse Mariana Monumenta: Citazione: Donato, Alessandro Equidem ut ibi fuisse Trophaea Marii nullo modo dicerem,

  

ita fuisse Castellum Aquae tuto affirmarem, Nam ut constat ex Frontino, Aqua tam Clau-

  

dia, quam Martia post hortos Pallantianos, qui fuerunt in Esquiliis, effundebatur et

  

paulo post Citazione: Donato, Alessandro Ab illo videlicet qui extruxit, aut instauravit, trophaeis ornatum. Post Tra-

40 

ianum, Aquaeductus, Aquae Martiae instauratos ab Alexandro Severo, argumento

< | pag. 039 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa