corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Tavola.V.

  

TABULA V

  

LAVACHR. A. Lavacrum Agrippinae

  

Agrippinae Matris Neronis Lavacrum P. Victor, et Antiquarii constituunt in

  

Viminali, qua collis deflectit in vallem Quirinalem, e conspectu Ecclesiae San-

5 

cti Vitalis. Marlianus refert ibi Riferimento ad altre opere, Due statue di Bacco effossa duo Bacchi simulacra, utraque inscripta

  

Citazione: Iscrizioni latineIN H. LAVACR. AGRIPPINAE . Elapsis annis erui vidimus plumbeos, ac testa-

  

ceos tubos, quibus aqua ducebatur; atque in eiusdem vallis hortis, fontium

  

Riferimento ad altre opere, Ninfa con vasoNymphae truncum tenentis hydriam in ulnis. Lavacri reliquias exhibet nostrum

  

vestigium forma rotunda: in medio labrum locatum est. Ad ipsum vero lavacrum

10 

per gradus descensus, seu potius ascensus et aditus datur; nam ut docet Vitru-

  

vius de balneorum dispositionibus et partibus: Citazione: Vitruvio Pollione Primus eligendus est locus quam ca-

  

lidissimus, solique expositus. Unde Seneca Ep. 86 Scipionis Africani villam descri-

  

bens: Citazione: Seneca, Lucio Anneo At nunc blattaria vocant balnea, si qua non ita aptata sunt, ut totius diei solem fe-

  

nestris amplissimis recipiant. Martialis de Balneo Hetrusci

15 

Citazione: Marziale, Marco ValerioNusquam tam nitidum micat serenum,

  

Lux ipsa est ibi longior, diesque

  

Nullo tardius a loco recedit

  

Plinius Iun. de Comi Deliciis: Citazione: Plinio il Giovane Quid Balneum illud, quod plurimus sol complet et

  

circuit? et alibi. Inde infertur Balneum Agrippinae, positum in Valle Quirinali,

20 

gradibus, elevatum fuisse, aptatumque ad recipiendum Solem. Superiori eius-

  

dem collis parte, ubi Templum et Coenobium Monialium B. Martyris Lauren-

  

tii, Thermae extabant cognomento Olympiadis. Colligitur hinc mulieres propter

  

honestatem, balnea, seu lavacra diversa a virorum balneis habuisse. In communi-

  

bus vero thermis mulieres et viri locis diversis seiunctim lavabantur, ut ex Var-

25 

rone l. 3 Analog. Elagabalus viros et mulieres in balneis misceri permisit: quam

  

licentiam sustulit Severus Alexander, ut Lampridius scribit.

  

Aedificium lavacro proximum, in hemicycli formam curvatur; rectam porti-

  

cum et ambulationem in fronte habet, reliquam circularem; piscina esse videtur,

  

locusque natatu aptus, habetque in postico loculos; basim in medio, seu podium,

30 

quod oblectamenti causa, in stagnum extenditur. Bases item statuarum in fronte lo-

  

cantur, cum ad Thermarum ornamentum, celeberrimorum Artificum signa pone-

  

re moris fuerit, ut de Lysippi statua ab Agrippa in suis Thermis dicata Plinius lib.

  

35 Citazione: Plinio il Vecchio Distringentem se a Lysippo factum ante Thermas dicavit mire gratum Tiberio principi.

  

Lucianus in descriptione Balnei ab Hyppia Architecto aedificato, in media domo, in

35 

qua erant piscinae, statuas geminas Aesculapii, et Hygiae, seu Sanitatis memorat:

  

Citazione: Luciano di SamosataAt media domus et fastigio excelsissima et iucundo lumine amoenissima, tres aquae frigi-

  

dae piscinas in se complectitur, lacaeno marmore exornata. Sunt etiam in illa statuae geminae,

  

ex albo lapide antiqui operis, et artificii; altera quidem Hygiae, altera vero Aesculapii.

  

Seneca in eadem Epistola: Citazione: Seneca, Lucio Anneo Quid cum ad Balnea Libertinorum pervenero? quantum sta-

40 

tuarum, quantum columnarum nihil sustinentium, sed in ornamentum positarum impensae

  

causa. Porticus, Stagna, Thermae simul recensentur a Martiale lib. 5

< | pag. 023 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa