corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Tavola.VI.

  

TABULA VI

  

SUBURA

  

Suburam Alexander Donatus in ea parte Esquiliarum statuit, ubi nunc recens

  

Subura. Famianus Nardinus in Regione II Coelimontana, inter Coelium et

5 

Esquilias; locum indicat ab Ecclesia Divi Petri, et Marcellini, ad Ampitheatrum;

  

idque rationibus firmat. In nostro vestigio Atrium apparet columnis sussultum,

  

aedis opinamur Consulis Stellae, de quo Statius et Martialis.

  

Citazione: Marziale, Marco ValerioVel si malueris, prima gradiere Subura,

  

Atria sunt illic Consulis alta mei.

10 

Refert Svetonius, Caesarem habitasse primo in Subura, sed modicis aedibus.

  

Libertatis Atrium Libertatis

  

BASIL. AEMILI Basilica Aemilii Pauli

  

De Aede et Atrio Libertatis in Aventino non semel Livius et ibidem P. Victor

  

utrumque enumerat. Nos de Atrio Libertatis prope forum Caesaris, et Pauli

15 

Basilicam intelligimus ex M. Tullii Epistola ad Atticum, cuius non integro et ob-

  

scuro loco magnam lucem affert nostrum vestigium. Haec Tullius: Citazione: Cicerone, Marco Tullio Paulus in medio

  

foro Basilicam iam pene texuit iisdem antiquis columnis; illam autem, quam locavit, facit

  

magnificentissimam. Quid quaeris? Nihil gratius illo monumento, nihil gloriosius. Itaque

  

Caesaris amici, me dico, et Oppium, disrumpatis licet monumentum illud, quod tu tol-

20 

lere laudibus solebas, ut forum laxaremus, et usque ad Atrium Libertatis explicaremus,

  

contempsimus sexcenties sextertium, cum privatis non poterat transigi minore pecunia. Lo-

  

quitur Tullius de refectione Basilicae, ac de Foro Caesaris ampliando usque ad

  

Atrium Libertatis; sive ut Lambini sententia, de Basilica Pauli pertingente ad

  

Atrium Libertatis, quemadmodum ostendit nostrum vestigium. Constat igitur ad

25 

Basilicam Aemiliam, et forum Caesaris stetisse Atrium Libertatis, quod in Aventi-

  

no tantum decernit Famianus Nardinus. Animadvertimus Pauli Basilicam saepius

  

instauratam et refectam praecipue sub Augusto, ac Tiberio, referentibus Tacito

  

et Dione; quae sive laxata, sive perducta, vetus atrium clausit, retinuitque in se-

  

met ipsa, religioso titulo, ut ex nostro vestigio satis superque probatur. Basilica

30 

Aemilia Inscriptionis Aeneae fragmento memoratur, quod adservatur in Bibliothe-

  

ca Eminentissimi Cardinalis Maximi.

  

Citazione: Iscrizioni latineREG. XIIII IN

  

ENOVARI ID

  

TIBICI IN

35 

OET PRIMO SALUTE

  

CAESETIO PROBO C

  

ETIAM ADITUM PAULI

  

MUTEM SIC ACCIPIAM

  

SINT MAGIS

< | pag. 027 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa