corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Tavola.VII.

  

TABULA VII

  

BALNEUM CAESARIS

  

Balneum Caesaris Dictatoris, de quo sane intelligendus est titulus. Sic Domus

  

Caesaris, Horti Caesaris, forum Caesaris, Ludus Caesaris, Navalia Caesaris; quae

5 

cuncta Caesaris dictatoris sunt. Balnei seu lavacri forma in nostro vestigio descri-

  

bitur, ovali circuitione quatuor hemicyclis, seu hemispheriis prominentibus.

  

Hemispheria in laconicis sudationibus describit Vitruvius lib. 5 Citazione: Vitruvio Pollione Laconicum, suda-

  

tionesque sunt coniungendae tepidario, eaeque, quam latae fuerint, tantam altitudinem ha-

  

beant ad imam curvaturam hemispherii mediumque lumen in hemispherio relinquatur.

10 

Supra Caesaris balneum e regione tria ex ordine numerantur privata aedificia,

  

sive privatae domus. Singulis patet introitus, qua longa et recta dirigitur via. In

  

antico cubicula sunt; sequitur cavaedium, sive cohortile subdiale primum, inde

  

aliae succedunt interiores cellae indeque cavaedium interius et secundum, quod

  

peristylium est cum quadrata porticu, ut ex Vitruvio lib. 6 ex more Graecorum.

15 

Citazione: Vitruvio PollioneApud Graecos in aedificiis peristylia duo erant disposita, primum et secundum, hoc interius,

  

et peramplum: quod et domus interior dicitur a Virgilio, in Priami Regia, eadem-

  

que penetrale in altera Regia Latini.

  

Citazione: Virgilio Marone, PublioLucus erat tecti medio in penetralibus altis.

  

Nam ut idem Vitruvius lib. 5 cap. 9 aperti hypaethrique loci viridibus orna-

20 

bantur: Citazione: Vitruvio Pollione Media vero spatia, quae erant sub dio inter porticum, adornanda viridibus

  

videntur. Interiora vero loca et triclinia non licebat adire nisi familiaribus et

  

vocatis.

  

Alterum superius vestigium Balneo imminens substructione triplici murorum,

  

et columnatione duplici in fronte, ac lateribus, Septizonii alterius vestigium esse vi-

25 

detur a Severiano diversum, quod supra ostendimus Tabula II. Praeter Severia-

  

num, aliud Septizonium memoratur in Esquiliis, eidemque proxima domus

  

natalis Titi, auctore Svetonio: Citazione: Svetonio Tranquillo, Gaio Natus est (Titus) Citazione: Svetonio Tranquillo, Gaio Kal. Ianuarii anno Caiana

  

nece, prope Septizonium. Antiquarii locant ad Thermas Titianas.

< | pag. 031 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa