corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Tavola.VIII.

  

TABULA VIII

  

SUMICH Summi Choragii

  

Summum Choragium in descriptione Rufi Regione III. Samium pro summo

  

corrupte apud Victorem; in Notitia praestantissimum choragium. Nostro ve-

5 

stigio consensit inscriptio apud Panvinium, a Pancirolo indicata.

  

Citazione: Iscrizioni latineHERCULI ET SILVANO EX VOTO

  

TROPHIMIANUS

  

AUG. LIB.

  

PRO SUMMI CHORAGI

10 

CUM CHIIA CONIUGE

  

Choragium locus erat in quo Tragoediarum et Comoediarum chori exerce-

  

bantur; et ex eo cuncta ad ludos scenicos necessaria promebantur, ac proprie ad

  

theatrum pertinebat: quamvis transferatur ad alios etiam ludicros apparatus, ut

  

de templo Veneris et Romae intelligit Famianus Nardinus ex Dione. Hadriano

15 

rescripserat Apollodorus Architectus de structura huius templi. Citazione: Cassio Dione, in latino Sublime illud et

  

concavum fieri oportere, ut ex loco superiori in Sacram usque viam insignior prospectus esset,

  

et magis conspicuus. Adnotamus illud ekfanesteron sublimius et ex loco superiori,

  

unde fortassis Choragium summum et sublime:

  

RECOST Graecostasis

20 

Pancirolus Citazione: Panciroli, Guido Graecostasim, locus est, ubi Graecorum, aliarumque nationum legati subsiste-

  

bant a Senatu audiendi. A Graecis nomen sumpsit, etsi alii quoque ibi morarentur. Var-

  

ro, Citazione: Varrone, Marco Terenzio sub dextra, inquit, Citazione: Varrone, Marco Terenzio huius a comitio locus substructus, ubi nationum sisterent legati,

  

qui ad Senatum essent missi: is Graecostasis appellatur a parte, ut multa. Dicitur Graeco-

  

stasis, id est Graecorum statio. Hoc aedificium pertinebat ad Regionem VIII fori

25 

Romani; de cuius germano situ consule Nardinum ex Plinio. In nostro fragmen-

  

to describitur nobilis aedificii vestigium, gradibus sublimis cum porticu, seu

  

pronao.

  

ARM RIA Armamentaria.

  

Supra tabula III ostendimus Armamentaria duo: alterum in Esquiliis: alterum

30 

in regione Caelimontana, castris proximum; et plura in urbe fuisse Armamen-

  

taria discimus ex Herodiano de Gallicano. Citazione: Erodiano Iussit effringi publicis armamentariis, in quibus

  

pompae magis instrumenta, quam belli asservabantur.

  

ILONIS Cilonis, seu Silonis domus.

  

De Cilonis aut Chilonis domo infra tabula X; si vero restituere libet Silonis,

35 

videndus est Seneca in Suasoriis et Controversiis, in quibus plures huius co-

  

gnominis celebres Declamatores recensentur sub Augusto, ipsiusque Senecae aetate.

  

Nos hoc fragmentum pertinere existimamus ad Fabium Cilonem, qui sub Severo

  

plurimum gratia et auctoritate valuit eiusque merita describuntur in basi Riferimento ad altre opere, Statua di Fabio Cilone nella Collezione Massimi statuae

  

in aedibus Eminentissimi Cardinalis Maximi.

< | pag. 035 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa