corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Tavola.X.

  

TABULA X

  

SEPT. IA Septa Trigaria

  

A Rufo et Victore Septa Trigaria in Regione IX censentur. Septorum locus

  

erat, in quo aut exercebantur, aut venales exponebantur equi, ut ex Plinio

5 

intelligitur in fine Naturalis Historiae; dum inter Italiae bona, equos vernaculos

  

laudat, nullis aliarum Regionum posthabendos: Citazione: Plinio il Vecchio Neque equos quidem in Trigariis

  

praeferri ullos vernaculis animadverto. Posset hinc aliquis elicere equorum praestan-

  

tiam a Trigarum curulibus certaminibus: nam Trigaria a Trigariis Agitatoribus

  

videntur denominata; ac saepe in area Septorum ludi ab Augustis dati sunt. De

10 

Septis in hac tabula.

  

HORTI CELONIAE FABIAE

  

Regione XII a P. Victore describitur Domus Chilonis; Nardinus putat Magii Chilonis,

  

qui M. Marcellum Athenis confodit, ut ex Valerio Maximo et

  

Sulpicio apud Ciceronem. Pancirolus in Notitia. Citazione: Panciroli, Guido Domum Chilonis legendum est Ci-

15 

lonis. Fabius Cilo is est, qui Imperante Severo, bis Urbi praefuit, ut Dion, Spar-

  

tianus et Vulpianus tradunt, cuius et nos vetus elogium et inscriptionem retu-

  

limus tabula VIII. Cognomen vero Fabii convenit cum titulo nostri vestigii: Ce-

  

loniae Fabiae; Celonia nempe a nomine, seu agnomine Cilonis patris; Fabiae a co-

  

gnomine gentilitio. Itaque Fabium Cilonem speciosam domum in urbe aedificasse,

20 

et Celoniam Fabiam hortos suos excultos habuisse comperimus. Caeterum Cilonis,

  

aut Celonis I litera in E mutata, non est novum in antiquis Inscriptionibus.

  

LIA Septa Iulia

  

Utrumque fragmentum Septorum faciem ostendit, quorum pilae equalibus in-

  

tervallis, simul invicem, undequaque respondent; ac septem porticus recta

25 

tendentes componunt. Andreas Bufalinus huius aedificii reliquias agnoscit ad

  

viam Latam, in substructionibus aedium Aldobrandinarum; etenim super totidem

  

pilis ex Tiburtino lapide aedes ipsae constructae sunt, e fundamentis caput eruenti-

  

bus, quibus Arcus impositos fuisse apparet. Porticus sive ambitus primus viae La-

  

tae conterminus patet latitudine sua palmis 26 et coeteris amplior est; quae maior la-

30 

titudo etiam in nostro vestigio perspicua est. Porticus ipsas recta processisse a Ma-

  

cello, ut vocant Corvorum, ad forum Antonini, tum ex reliquiis, quae adhuc su-

  

persunt, tum ex aliis effossis in molitione vestibuli et frontis Ecclesiae Sanctae Ma-

  

riae in via Lata, proximarumque aedium constat. Septa locus erat, quo convenie-

  

bat populus ad ferenda suffragia in Comitiis. Locum ipsum prius ligneis cancellis

35 

Septum, voluit Caesar marmoreis extruere; Lepidus aedificavit; M. Agrippa absol-

  

vit et exornavit idemque ab Augusto Septa Iulia cognominavit, ut ex Cicerone

  

Epist. ad Atticum atque ex Dione. Non adversantur Septa ipsa in Regione Cam-

  

pi Martii et Citorio proxima, quod aedes Aldobrandinae pertingant ad Viam La-

  

tam; nam Agrippa tum vetera septa perfecit, tum nova perduxit, ut bene advertit

40 

Nardinus. Marcus Agrippa plusquam regia, hoc est Romana magnificentia, pla-

  

niciem universam Martio adiectam insignibus operibus et monumentis exornavit;

  

Pantheon fecit, Thermas, Hortos, Porticum, Diribitorium, Fontem Aquae Vir-

< | pag. 043 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa