corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Tavola.XI.

  

TABULA XI

  

MUTATORIUM

  

In descriptione Rufi et Victoris Regione Prima Portae Capenae legitur Muta-

  

torium Caesaris. Placet opinio Francisci Albertini de Mirabilibus Novae et Ve-

5 

teris Urbis: Citazione: Albertini, Francesco Erant et Mutatoria ut Mutatorium Caesaris, quae erant privatae domus

  

Magnorum ad secessum et delitias, variis picturis et marmoribus exornatae. Athe-

  

naeus de Persarum Deliciis, Reges Persarum et Parthorum pro anni tempore

  

aedes mutasse refert: Citazione: Ateneo, in latino Celeberrimi omnium virorum, ob suas delicias, Persae primi fuere,

  

quoniam in Susis Reges hyemabant aestateque degebant in Ecbatanis. Susa ob loci amoenita-

10 

tem, vocata fuisse scriptum reliquit Aristobolus, ut etiam Chares: est autem Susum graeca

  

voce, lilium. Versantur per autumnum in Persepoli, et reliquam totius anni partem in Ba-

  

bylonia. Romani Imperatores, ultra Palatinas aedes, habuere privata domos, ac

  

Thermas, quas pro anni tempore mutabant; ut de Thermis hyemalibus Aurelia-

  

ni scribit Vopiscus: Citazione: Flavio Vopisco Thermas Transtyberina Regione Aurelianus facere paravit hyemales,

15 

quod aquae frigidi aeris copia illic deesset. Nostri etiam Principes cubicula et aedes mu-

  

tant; ut Quirinale Palatium dici Mutatorium Pontificum possit, cum ipsi e Vatica-

  

no discedentes, in Quirinali per aestatem commorarentur: nunc ob Coeli salubrita-

  

tem, firma statio et facilis Aulicis et Urbanis hominibus, qui Tyberim relinquen-

  

tes, colles et proximam collibus planiciem incolunt. Pancirolus: Citazione: Panciroli, Guido Mutatorium Cae-

20 

saris pro aedificio accipitur, forte pro domo publica, quam Caesar Pontifex Maximus habita-

  

vit. Tranquillus: Citazione: Svetonio Tranquillo, Gaio Habitavit primo (inquit) Citazione: Svetonio Tranquillo, Gaio in Suburra modicis aedibus, post autem Pontifi-

  

catum maximum, in Sacra via domo publica. Citazione: Panciroli, Guido Mutatorium potest appellari, quod eam Cae-

  

sar mutaverit. Nardinus Circum esse decernit, qui Caracallae dicitur e Regione eius-

  

dem Capenae, Mutatorium appellatum, quod in ipso celebrarentur ludi, alibi cele-

25 

brari sueti. Nostrum vestigium locum quadratum designat, cum porticibus, nul-

  

lamque Circi faciem refert.

  

DONEA. Adonea, sive Adonidis Aula.

  

Aedes Palatinae augusta magnificentia et amoenissima varietate nobiles plurima

  

aedificia continebant; templa, porticus, aulas, thermas, coenationes, Biblio-

30 

thecas, viridaria aliasque peregrinas delicias; quas inter Adonidis hortos ex more

  

Assyriorum, floribus refertos, ipsi Adonidi in florem commutatos sacros. Auctor est

  

Philostratus in Vita Apollonii de Domitiano loquens: Citazione: Filostrato, in latino Postquam Regi alloquendi

  

Apollonio ocium fuit; ii, quibus mandatum fuerat, in Regiam ipsum introduxere. Forte

  

autem Rex cum Palladi nuper sacrificasset, viridi ramo coronatus in Adonidis aula consti-

35 

terat. Erat autem aula illi hortulis undique circumdata et floribus abundabat, quos

  

Assyrii in honorem Adonidis, mysteriorum causa domi plantant. In nostro vestigio

  

inspicimus multiplices porticus et ambulationes mira columnarum structura

  

dispositas et in medio Aula, Adonidis, undique exornata hemicyclis elegantissime

  

hortulisque et areis oblongis ab utroque lato septa. An haec illa pellicum dieta,

40 

gynaeceum et domicilium foeminarum cum porticu? de qua Plutarchus in Po-

  

plicola: Citazione: Plutarco Qui, inquit, Citazione: Plutarco Capitolii magnificentiam admiratur, si unam videat in Domitiani

  

domo Porticum, vel Basilicam, vel Balneum, vel Pellicum Dietam.

< | pag. 047 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa