corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Tavola.XII.

  

TABULA XII

  

THEATRUM

  

Tria in Urbe celebrantur Theatra; ea fuere Pompeii, Marcelli, Balbi. Theatri

  

Pompeii integrum vestigium habemus infra tabula XV. Marcelli fragmentum

5 

in fine huius tabulae. Consequitur inde, ut hoc primum fragmentum ad Balbi Thea-

  

trum referatur. L. Cornelius Balbus vir triumphalis hortatu Augusti, theatrum

  

struxit, cuius sedes incerta est. Tito Principe conflagrasse Theatrum Balbi et sce-

  

nam Pompeii, auctor est Dion: Citazione: Cassio Dione, in latino Multa Romae conflagraverunt, Theatrum Balbi, scena

  

Pompeii. Titus instauravit. Externa theatri curvatura et hemicyclus columnis,

10 

nobili structura fulciebatur; atque elegans, et perampla fuit universa moles, cu-

  

ius pulpitum et scena per lineas rectas indicantur in hoc fragmento; quae infra

  

concinne integro Pompeiani theatri vestigio describuntur.

  

TOSTYLUM Hecatonstylum.

  

Hecatonstylon ekatonstulon hoc est Porticus centum columnarum. Haec fuit

15 

magna et celebris illa Pompeii Porticus Hecatonstylon dicta ad ipsius Pom-

  

peii theatrum. Eusebius in Chronico: Citazione: Eusebio di Cesarea Theatrum Pompeii incensum et Hecatonstylon.

  

Centenario numero cum Poetae, tum Oratores utuntur in amplificando. Duplicant

  

etiam centum et centum; non quod centenarius numerus sit definitus, sed etiamsi res

  

ipsa centesimum excedat, ut Pompeianae porticus columnationes recta procedentes satis

20 

indicant in nostro vestigio, quae maiori longitudine producebantur. Andreas Bufalinus

  

ipsum vestigium refert ad insignes reliquias, quae durant adhuc in Coelio, Amphi-

  

theatrum versus et agnoscit murorum strues et hemicyclos per intervalla, de-

  

scendentes a summitate collis in planiciem ubi Porticus stetisse autumat. Videtur

  

inde Hecatonstylum in Hostilium, seu Curiam Hostiliam corrupte commutatum.

25 

Hemicycli et muri apparent ad formam nostri vestigii; at columnarum porticus-

  

que indicamenta non extant; sed aulae, cubicula, thermarum, aquaeductus, fontes,

  

et nymphaea exhibentur.

  

ULIA Iulia

  

Pertinet forte hoc vestigium ad Curiam Iuliam, de qua Dion: Citazione: Cassio Dione, in latino Curia ubi congre-

30 

garetur Senatus, Iulia ab eius nomine dicta apud Comitium, statim ex decreto prius

  

facto, aedficata fuit. Idem ab Augusto consecratam scribit. Citazione: Cassio Dione, in latino Consecravit templum Mi-

  

nervae et Calcidicum dictum et Senatum Iulium factum in honorem Patris sui. De ipsa

  

Gellius et Svetonius in Caligula.

  

Proximum Templi fragmentum Traiani esse confirmat vestigium apud Anto-

35 

nium Labaccum; gradus habet, pronaum et cellam.

  

THEATRUM MARCELLI

  

In hoc fragmento scenae porticus et pulpitum deprehenduntur: ichnographiam

  

integram exhibet Sebastianus Serlius lib. 3 de Architectura, cum qua conferas.

< | pag. 053 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa