corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Tavola.XIII.

  

TABULA XIII

  

INTEL In Tellure

  

Qui locus, quodque aedificium fuerit in Tellure, non constat. Famianus Nardi-

  

nus Regione IV Templum Telluris inquirens in Foro Nervae, advertit Servii

5 

verba VIII Aeneidis: Citazione: Servio, Mauro Onorato Carinae sunt aedificia facta in Carinarum modum, quae erant intra

  

Templum Telluris: Probat illud intra non importare quae in templo sunt, sed tem-

  

plo adiacentia aedificia, quasi infra templum non in templo. Assentimur Nardino,

  

sed ampliori interpretatione, intra templum Telluris et in Tellure idem esse, idem-

  

que significare credimus ex nostri vestigii titulo, referrique ad exteriora loca. Satis

10 

probant Acta Sancti Gordiani: Citazione: Acta martyrum Clementianus praecepit ei caput amputari ante Templum

  

in Tellure, corpusque eius proiici ante Palladis aedem Anastasius de Divo Cornelio:

  

Citazione: AnastasioQuem tamen iussit ibi praesentari cum Praefecto Urbis in Interlude emendat Nardinus Citazione: Nardini, Famiano in

  

Tellure . Idem Nardinus templum Telluris statuit ad Forum Nervae, seu Palladium

  

ubi nunc aedicula Sanctae Mariae Angelorum in via Alexandrina, quae antiquitus

15 

tendebat ad Carinas dividebatque Regiones viae Sacrae et Fori Romani: quae via

  

in nostro vestigio apparet.

  

AEDES

  

Aedes duae, quas proximas videmus, fuerint ne Telluris et Palladis supra de-

  

scriptae, non ausim affirmare, verisimile tamen est utrique dicatas, cum ex Actis

20 

Sancti Gordiani Templum Telluris a Templo Palladis non longe stetisse ad Forum

  

Palladium intelligatur.

  

Quoad architectonicas rationes; superioris aedis cella ex eurithmia Vitruviana,

  

parte quarta longior est quam lata habetque in antis columnas angulares

  

duas.

25 

Vitruvius lib. 3 Citazione: Vitruvio Pollione Prostylos omnia habet quemadmodum in antis columnas angulares duas.

  

Habet praeterea simplices alas, et ambulationes a lateribus, simplicemque porticum

  

in fronte, non observato integro ordine et numero columnarum. Secunda aedes

  

non habet alas a lateribus, nec regulam retinet in pronao, neque in cella; cum

  

sua latitudine longitudinem excedat: Ante gradus utriusque aedis basis statuae

30 

posita est.

< | pag. 057 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa