corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Tavola.XIV.

  

TABULA XIV

  

CA. G. D. Calvini Gnei Domitii

  

Vestigium triangulare sepulcralis Pyramidis esse videtur, columnis ab unoquo-

  

que latere ex ordine, respondentibus; unde interpretamur Gn. Domitii Cal-

5 

vini. Nec interest, quod agnomen Calvini superponatur praenomini et nomini

  

Gn. Domitii in hoc titulo; namque idem accidit in inscriptionibus Monete e medaglie, Monete consolari numismatum

  

Consularium, Citazione: Iscrizioni monete latino RUF. M. LUCILI, nempe M. Lucilius Rufus Citazione: Iscrizioni monete latino TRIO L. LUCRETI idest Lu-

  

cius Lucretius Trio. Gens Domitia, altera Calvinorum, altera Ahenobarborum co-

  

gnomine usa fuit, ut ex Svetonio tradit Fulvius Ursinus: Citazione: Orsini, Fulvio Gn. Domitius Calvinus,

10 

qui Consul anno DCCXIII cum C. Asinio Pollione fuit et Imperator ex Hispania, de

  

qua Procos. triumphavit anno DCCXII est appellatus: Domitiorum sepulcrum fuit

  

in Colle Hortulorum, in quo Neronis reliquiae et cineres conditae fuerunt. Sve-

  

tonius in eius vita: Citazione: Svetonio Tranquillo, Gaio Ecloge et Alexandra nutrices cum Acte concubina gentili Do-

  

mitiorum monumento condiderunt, quod prospicitur e Campo Martio, impositum Colle

15 

Hortulorum. In eo monumento solium Porphiretici marmoris, superstante Lunensi ara,

  

circumseptum est lapide Thasio. Hoc monumentum statuunt Antiquarii ad Portam

  

Flaminiam, ubi Ecclesia Sanctae Mariae de populo. Sed Domitius Nero ex Aheno-

  

barbis diversum forte a Calvinis habuit monumentum; quod in alia parte Campi Mar-

  

tii, vel in alio urbi proximo loco credibile est extitisse. Inter nobilia Gentis

20 

Domitiae aedificia, quae Romae in Hortis extabant, Aviarii Domitiorum exiguum qui-

  

dem, sed lepidum atque elegans monumentum habemus in antiqua rotunda, marmorea

  

Riferimento ad altre opere, Urna di marmo nella Collezione Massimiurnula, in qua Philomela, seu Luscinia tumulata fuit, cum iocosa inscriptione. Ad-

  

servatur in Bibliotheca Eminentissimi Cardinali Maximi; et nos levioribus, ac mi-

  

tioribus Musis hic damus.

25 

Citazione: Iscrizioni latineDIS AVIBUS

  

LUSCINIAE PHILOMENAE EX AVIARIO DOMITIOR

  

SELECTAE VERSICOLORI PULCERRIMAE CANTRICI

  

SUASISS. OMNIB. GRATIIS AD DIGITUM PIPILLANTI

  

IN POCULO MURRHINO CAPUT ABLUENTI

30 

INFELICITER SUMMERSAE HEU MISELLA

  

AVICULA HINC INDE VOLITABAS TOTA

  

GARRULA TOTA FESTIVA LATITAS MODO

  

INTER PULLA LEPTYNIS LOCULAMENTA

  

IMPLUMIS FRIGIDULA CLAUSIS OCELLIS

35 

LICINIA PHILUMENA DELICIAE SUAE

  

QUAM IN SINU PASTILLIS ALEBAT

  

IN PROPRIO CUBICULO ALUMNAE KARISS

  

LACRUMANS POS

  

HAVE AVIS IOCUNDISSIMA QUAE MIHI VOLANS

40 

OBVIA BLANDO PERSONANS ROSTELLO SALVE

  

TOTIES CECINISTI CAVE AVIS AVIA AVERNA

  

VALE ET VOLA PER ELISIUM

  

IN CAVEA PICTA SALTANS QUAE DULCE CANEBAT

  

MUTA TENEBROSA NUNC IACET IN CAVEA

< | pag. 061 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa