corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Tavola.XIX.

  

TABULA XIX

  

In fine huius Tabulae praegrandis literis titulum habemus, qui Circum Ma-

  

ximum notat.

  

C. AX. Circus Maximus

5 

Plurima Circi fragmenta in tabula ipsa sunt interpuncta; primum, quod supe-

  

rius est, curvaturam, seu hemicyclum Circi refert, sed Circo Maximo non re-

  

spondet, unde alterius partem esse opinamur. Fragmentum ad dextrum latus rectis

  

lineis descriptum ad Circum Maximum sane spectat. Prima linea Euripum desi-

  

gnat, aream versus, atque in interiorem Circi partem. Post Euripum aliae tres re-

10 

ctae lineae indicant porticus simplices; maiores duas, tertiamque minorem. Exter-

  

ne porticui haerent Circi Officinae: in arena vero media interiacet spina, cuius ex-

  

tremitas continebat metas. Ad quarum rerum explicationem faciunt quae de Cir-

  

co Maximo scribit Dionysius Historiar. lib. 3

  

Citazione: Dionigi di AlicarnassoLongitudo enim eius trium stadiorum cum dimidio, latitudo quatuor iugerum a duobus

15 

maioribus lateribus et uno minore cingitur Euripo, qui aquas recipiat decempedali profun-

  

ditate simul et latitudine. Post Euripum extructae sunt triplices porticus, imae habent la-

  

pidea paulum scandentia, sicut in theatris, sedilia, super duplici contignatione sunt lignea.

  

Duas maiores porticus, tertia minor coniungit, transversim lunata specie apposita, ut ex tri-

  

bus una conficiatur amphitheatralis octo stadiorum, latitudine, capax centum quinquaginta

20 

millia hominum. Reliquum e minoribus latus, quod subdiale est, habet fornicatos carceres,

  

unde equi emittuntur, omnes uno clauso repagulo. Externe ambit Circum simplex contecta

  

porticus habens officinas et superne cellas, per quas spectatores intrant et ascendunt per

  

officinas singulas, ut nulla confusio exoriatur inter tot hominum millia tum venientia tum

  

discedentia.

25 

RREA ANA Horrea Galbana, seu Galbiana

  

In Notitia: Citazione: Panciroli, Guido Horrea Galbae et Procurator Horreorum Galbanorum. In duabus vero

  

inscriptionibus apud Panvinium legitur: Citazione: Panvinio, Onofrio Fortunae et Genio Horreorum Galbia-

  

norum; sive Imperatoris Galbae, sive alterius.

< | pag. 081 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa