corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Tavola.XV.

  

TABULA XV

  

THEATRUM.... EI Theatrum Pompeii

  

En Pompeiani Theatri integrum vestigium. Spectatorum cuneos aspice et

  

circulares gradationes; in quarum centro orchestra. Orchestram rectilinea

5 

dividit scena, quae frons theatri est: in cornibus hinc inde porticus. Daniel Bar-

  

barus in Vitruvium lib. 5 cap. 6 Citazione: Barbaro, Daniele Ab scena ad theatri cornua erant porticus, sed non

  

ita continui ut cornua theatri tangerent, quamvis in aliquibus vestigiis videtur; sed erant

  

tamquam alae; et pteromata ipsius scenae. Aula Regia in medio cum valvis et aperi-

  

tionibus, per quas Actores exibant in scenam. Dextra, ac sinistra Regiae hemi-

10 

cycli, seu nichii, in quibus etiam valvae et aperitiones structura magnifica co-

  

lumnarum. Vitruvius eodem libro: Citazione: Vitruvio Pollione Ipsae autem scenae suas habent rationes, explica-

  

tas ita uti mediae valvae ornatus habeant Aulae Regiae, dextra, ac sinistra hospitalia secun-

  

dum autem ea spatia adornatus comparata; quae loca Graeci oriaktos dicunt ab eo quod

  

machinae sunt in his locis versatiles trigonos habentes: ubi Daniel Barbarus. Citazione: Barbaro, Daniele Valvae me-

15 

diae, quae medio cuneo, e quinque scenae attributis respondent, ab ornamentis et amplitu-

  

dine, quam habent Regiae dicebantur. Utrinque aliae portae erant concharum modo, quas

  

nichios dicimus: ita pro fronte scenae tres erant aperitiones, ante quas in singulis ma-

  

chinae erant collocatae. Post scenam porticus et ambulationes extant, de quibus

  

idem Vitruvius cap. 9 Citazione: Vitruvio Pollione Post scenam porticus sunt constituendae, uti cum imbres re-

20 

pentini ludos interpellaverint, habeat populus quo se recipiat ex theatro, Choragiaque

  

laxamentum habeant ad Chorum parandum, ut sunt Porticus Pompeianae.

  

Pompeius devicto Mitridate, Romam reversus theatrum struxit expressum

  

e Mitilenaeo, ut inquit Plutarchus; grandius tamen et pulchrius. Scribit

  

Dion aedificatum fuisse non a Pompeio, sed a Liberto eius Demetrio, no-

25 

menque a Pompeium retulisse, ne male audiret, quod Libertus tantum pe-

  

cuniae collegisset, unde tantos sumptus facere posset. Sufficiebat large hoc

  

theatrum, teste Plinio, quadraginta hominum millibus habebatque exiguo

  

dissitas intervallo, Pompeii Porticum, Regiam seu Basilicam et Curiam ut

  

bene advertit Alexander Donatus. Theatri curva pars, spectatorumque cu-

30 

nei a Campo Florae tendebant, se seque inclinabant a meridie viam Clavariorum

  

versus, ut et hodie in Ursinarum aedium stabulis fornicum descendentium cir-

  

culariter ad orchestram, reliquiae spectantur: quas Bufalinus exhibet cum

  

integra theatri descriptione in sua recentis Urbis Ichnographia. A Cuneo-

  

rum et gradationum fronte scena vergebat ad Ecclesiam Sancti Caroli ad

35 

Catinarios. Quare Porticus, quae stetit a tergo scenae, ut inquit Donatus, pro-

  

pinquior Circo Flaminio et Capitolio fuit. Alia vero Porticus, quam etiam a ter-

  

go circularis curvaturae theatri aspicimus in nostro vestigio, recta tendebat ver-

  

sus Campum Florae. In eodem Theatro ludos dedit Nero, totumque inauravit,

  

ut ostenderet Tiridati Arsacidi Regi Armenorum. Citazione: Cassio Dione, in latino Totum inquit Dion, Citazione: Cassio Dione, in latino Theatrum

40 

intus cum scena inauravit, auro etiam ornatis quae intromittebantur, extensis supra velis,

  

quae stellis aureis distinguebantur. Quare ille ludorum dies aureus nominatus est. Multa,

  

egregiaque fuere in eo theatro ornamenta. Plinius: Citazione: Plinio il Vecchio Pompeius Magnus in ornamentis

  

theatri mirabiles forma posuit effigies, ob id diligentius magnorum Artificum ingeniis ela-

  

boratas. Fuere quoque Gentium et Nationum in ipso simulacra, ut ex Svetonio

45 

et Plinio.

< | pag. 065 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa