corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Tavola.XVI.

  

TABULA XVI

  

PORTICUS. AE Porticus Aemilia

  

Aliquot Porticus columnae supersunt in fragmento. Livius Decade 4 Citazione: Livio, Tito Aedilitas

  

insignis eo anno fuit M. Aemilii Lepidi, et c. Porticum unam extra Portam Trigemi-

5 

nam Emporio ad Tyberim adiecto, alteram ad Portam Fontinalem ad Martis aram, quo

  

in campos iter esset, perduxerunt. Alexander Donatus Trigeminam Portam nunc

  

Sancti Pauli, ad eum locum ubi et hodie sita est, translatam ab Imperatore Clau-

  

dio, probat ex commentario, Elidis Grammatici veteris, apud Gellium, in quo

  

scriptum erat: Citazione: Gellio, Aulo Aventinum antea, sicuti diximus, extra Pomoerium exclusum; post auctore

10 

D. Claudio, receptum, et intra Pomoerii fines observatum. Unde ante Claudium, statuit

  

Donatus, eamdem Trigeminam ad Scholam Graecam, ubi nunc Templum Sanctae Ma-

  

riae in Cosmedin. Quam sententiam ex Livio et Dionysio aliisque refellere nititur

  

Nardinus lib. I cap. 5. Forte Claudius universum Aventinum clausit, quem

  

antea Ancus Rex in civitatem comprehenderat. Pomoerium auxit Augustus; ac

15 

Tiberii aevo, certum est Aventinum intra ambitum Urbis fuisse comprehensum.

  

Ad cuius argumentum addimus nobilem Riferimento ad altre opere, Arco di Druso e Germanico Arcum in Urbe a Plebe Urbana Germanico

  

et Druso dicatum; cuius vestigia, paucis ab hinc annis, effossa sunt ad Tyberim, in

  

subiecto clivo, ac planicie; qua Templum Divae Sabinae et horti Dominicanae

  

familiae eminent in colle; cuius Arcus insignes inscriptiones in Aedibus Eminen-

20 

tissimi Cardinalis Maximi, adservatas hic transcribimus.

  

Citazione: Iscrizioni latinePLEPS URBANA QUINQUE ET

  

TRIGINTA TRIBUUM

  

DRUSO CAESARI TI. AUG. F.

  

DIVI AUGUSTI N.

25 

DIVI IULII PRONEPOTI

  

PONTIFICI AUGURI SODAL. AUGUSTAL.

  

COS. ITERUM TRIBUNIC. POTEST ITER

  

AERE CONLATO

  

PLEPS URBANA QUINQUE ET

30 

TRIGINTA TRIBUUM

  

GERMANICO CAESARI

  

TI. AUGUSTI F.

  

DIVI AUGUSTI N.

  

AUGURI FLAMINI AUGUSTALI

35 

COS. ITERUM IMP. ITERUM

  

AERE CONLATO

  

BALNEA COTINI Cotini privata Balnea

  

AREA POL. Area Pollucis de qua in sequentibus

  

PUBLI Villa Publica, seu Vicus Publicius

40 

NAE Fortunae seu Dianae templum

  

AREA APO Area Apollinis

  

Non solum ante Deorum Templa, Areae a Diis cognomina sumebant, sed ali-

  

quae erant in Urbe Areae cum Aris Diis Sacrae, ut tabula IX. Area Mercurii

< | pag. 069 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa