corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Tavola.XVII.

  

TABULA XVII

  

CIS Cisternae

  

In nostro vestigio ad regulam Vitruvii, Cisternae descriptae sunt triplici ordine

  

constructae, quorum quilibet quatuor, seu plures videtur habere cisternas, inter-

5 

iectis cuniculis, connexas; ut percolationibus de uno in aliud receptaculum, purio-

  

res et salubriores aquae redderentur, Vitruvius lib. 8 cap. 7 cum loquitur de aquis

  

ducendis a superioribus locis: Citazione: Vitruvio Pollione Ea autem loca si duplicia, aut triplicia facta fuerint, uti

  

percolationibus aquae transmutari possint, multo salubriorem eius usum efficient; limus enim

  

cum habuerit quo subsidat, limpidior aqua fiet et sine odoribus conservabit spiritum.

10 

Proximum e regione vestigii fragmentum indicat Cisternas Titianas (vulgo le sette

  

sale) in quibus continebantur aquae ad usus Thermarum Imperatoris Titi in Esqui-

  

liis. Novem sunt Cisternae cum aperitionibus obliquis de una in aliam; quarum

  

ichnographiam integram et rationes cognosces apud Serlium in libro de Architectura.

< | pag. 073 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa