corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Tavola.XVIII.

  

TABULA XIIX

  

ATR Amphitheatrum

  

Amphitheatri Flavii vestigium. Describuntur Porticus ab exteriori ambitu usque

  

ad arenam praecinctam ovali forma. Porticus ipsas intersecant scalarum

5 

aditus, per quos ascendebatur ad cuneos et subsellia. Super Porticibus cunei

  

et sedilia spectatorum, eadem forma per declive descendebant a summo usque ad

  

arenam, ubi gladiatorii ludi edebantur. Ex dignitate vero sedendi gradus distri-

  

buti erant; ita ut Senatores in orchestra, hoc est in ultimo circuitu ad arenam, quae

  

satis in nostro vestigio apparet. Proximi orchestrae cunei dicebantur Equestria, in

10 

quibus sedebant Equites. Tertia loca populo adsignata Popularia dicebantur, quae

  

fusius vide apud Lipsium lib. de Amphitheatro.

  

Non pigeat hic inscriptionem veterem advertere, quae Amphitheatri Flavii Ar-

  

chitecto adscribitur, elapsis anni reperta, erutaque ex Coemeterio Divae Agnetis,

  

via Nomentana, iam pridem apud Felicem Rondeninam Antiquitatum studiosissi-

15 

mam matronam et a Ioanne Severano in Roma Subterranea Bossii relata.

  

Citazione: Iscrizioni latineSIC PREMIA SERVAS VESPASIANE DIRE

  

CIVITAS UBI GLORIE TUE AUTORI

  

PREMIATUS ES MORTE GAUDENTI LETARE

  

PROMISIT ISTE DAT KRISTUS OMNIA TIBI

20 

QUI ALIUM PARAVIT THEATRUM IN CELO

  

Non spuria, neque recens inscriptio est, sed orthographia et characteres lon-

  

ge sequiorem Vespasiano Augusto, aetatem indicant; nec in ipsa Amphitheatri, sed

  

Theatri mentio habetur.

  

CIR Circus

25 

FLAMI Flaminius

  

Deest vestigium universum cum magna tam praeclari aedificii iactura, de quo Do-

  

natus et Nardinus scripsere.

< | pag. 077 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa