corpus informatico belloriano legenda
linee non attive frequenze non attive
opere
indici
ricerca
info
home
il corpus belloriano
Fragmenta vestigii veteris Romae ex lapidibus Farnesianis
  

Tavola.XX.

  

TABULA XX

  

Huius ultimae tabulae primum fragmentum, sine titulo, forma rotunda, ac cir-

  

cuitionibus tredecim descriptum, Mausolei Augusti vestigium esse Bufali-

  

nus, aliisque sentiunt; quamvis Marlianus tres tantum circumferentias et ambi-

5 

tus agnoverit. Opus sane omnium, quae extabant in Campo Martio, praeclarissi-

  

mum, quod sua mole, velut aggere, Tyberim pertingebat. Quasi mundi zonas

  

dispositos circulos aspicimus; ita ut maior minorem includat usque ad centrum.

  

Ad horum circulorum rationem et regulam Mausoleum ipsum specie pyrami-

  

dali decrescens perveniebat ad culmen. Septem ex his circuitionibus et zonis,

10 

loculos et monumenta Cognatorum ipsius Augusti continebant; sex reliquae

  

humo repletae, alterna invicem congeriae terrae, virentes arbores alebant; quibus

  

Mausoleum ad verticem usque cooperiebatur. Strabo lib. 5 Campi Martii enume-

  

rans aedificia: Citazione: Strabone Quorum omnium inquit Citazione: Strabone praeclarissimum est Mausoleum, agger ad am-

  

nem, supra sublimem albi lapidis fornicem congestus et ad verticem usque semper virenti-

15 

bus arboribus coopertus. In fastigio aenea statua Caesaris Augusti. Sub aggere loculi eius,

  

et cognatorum et Familiarium. A tergo lucus magnus ambulationes habens admirabiles.

  

In medio autem Campo busti eius ambitus ex albo saxo in orbem cinctus ferrea sepe, intus

  

alnis confitus. Loculorum quadrata monumenta disposita in circuitionibus satis

  

apparent in nostro vestigio.

20 

Aedificia, quae sequuntur, cum areis et cellis, quamvis sine titulis, in obscuro

  

lateant; cum aliis, quae ignota sunt in his tabulis; formam tamen et speciem

  

veteris Romae, eiusque magnificentiam indicant.

  

< | pag. 085 | >

vai alla Pagina:

© 2000 | 2001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by Tresy © 2000 | 20001 Cribecu - Scuola Normale Superiore di Pisa